Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

345 V. Antoninus Florentinus a patria sic nominatus ordinis fratrum Praedicatorum S. Dominici, postea ad Archiepiscopa- tum Florentinum evectus et auditor Rotae Romanae , vir eximia pietatis fama conspicuus, obiit anno 1459. inter sanctos relatus anno 1520. Ex operibus ejus notanda sunt: 1) Summa historia­lis , seu Chronicon tripartitum , cujus originale in conventu S• Marci ord. 5. Dominici Florentiae reperitur, quod tamen ni­hil aliud est, quam Compilatio desumta e diversis auctoribus absque magno delectu. 2) Summa theologica. 3) Summa confes- sionalis °3). VI. Nicolaus Cusunus a misero piscatore natus in dioecesi Trevirenei, vir magnae quidem mentis et doctrinae nimiam ta­men ob subtilitatem obscurus, canonicus primum regularis, dein Archidiaconus Leodiensis ac tandem decanus S. Floriani Constantiensis. Hic concilii Basileensis defensionem contra ex­ceptiones Engsnii IV. Pontificis adhuc in juventute sua suscepit? postea tamen Pontificis partes secutus dignitatem Cardinalis, et Brixiensis ecclesiae episcopatum obtinuit. Sede sua episcopali per Sigismundum Austriacum turbatus, in Italiam concessit. Opera ejus sunt: 1) Libri tres de docta ignorantia ad Julianum Caesarinum Cardinalem et eorum apologia. 2) Dialogi de sa­pientia, de mentis natura, de staticis experimentis, de concor­dantia catholica. 3) Epistolae VII. praesertim Bohemis exaratae. 4) Libellus de conjecturis novissimorum temporum, et alia plura* Anno 1464. ad Coelites migravit. Vid. J. JV. ab Hontheim hist. Trevir. diplom. T. II. p. 327. Wyttenbacli’s Geschichte von Trier T. II. p. 169. et seq. Fabricius bibi. Latina aevi med. et inf. T. I, p. 1238, et seq. Jos. Egg purpura docta L. III. p. 143. et seq. Trithemius de scriptor, eccles. c. 805. Opera ejus omnia edita Basileae anno 1565. T. III. fol. 63 63) Fabricius bibi. lat. aevi med. et inf. T. I. p. 117. Eccard script. Ord. Praedicat. T. I. p. 817. Acta SS. Maji T. 1. p. 310. De edition. Summae historialis vid, Hamberg Zuverl, Nachricht, T. IV, p. 740* et alibi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom