Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

344 Pontificiae omnibus ferendfc impar in Galliam reversas esi. Hic tnmen persecutionibus, quod mores Gallorum carperet., expo­situs, primo monasterium Vallis profundae ad Carthusiauos, postea monasterium ad fontem in Bosco petiit, ubi aliquamdiu vitam traxit. Inde Parisios rursus delatus regi Galliarum re­conciliatus, mortem oppetiit. Qua Rector et Professor in univer­sitate Parisiensi concinnavit Librum de ruina Ecclesiae seu de corrupto Ecclesiae statu, qui Latini sermonis copia, et senten­tiis sublimibus excellit, sed in declamatione aliquanto vehemen- tior , et in judicio passim justo liberior esse censetur. Opus tamen hoc multoties editum multorum manibus teritur. Prodivit porro ab eodem auctore: Carmen epicum sub titulo: Deploratio cala­mitatis ecclesiasticae per schisma nefandissimum. Item de An- tichristo ejus ortu , vita , moribus , et operibus. Denique super materia generalis concilii et alia 61). IV. Alfjhonsut Toilatus patria Hispanus et facultatis theo­logicae in Salmanticensi universitate Professor, vir ingenio a natura perspicaci, judicio et doctrina egregius , qui anno 22. aetatis suae profundissima scientiarum secreta jam penetraverat. Cum autem eximiis his qualitatibus pietatem, Religionis fervo­rem, et mores innocentissimos jungeret ad episcopatum Abu- lensem promotus, et Regi Hispániámul a secretis consiliis erat. Quia vero nonnullae Tost ali propositiones decreto Pontificio vel- ut erroribus obnoxiae damnarentur, id summa cum humilitate Eugenio IV. Pontifici in lletruria senis tunc degenti apologiam praesentavit, et eemet Ecclesiae et Pontificis judicio submisit. Anno aetatis quadragesimo defunctus 1454. Inter opera, quae is vulgavit memoranda sunt 1) Commentarii in utrumque Testa­mentum voluminibus XXIV. comprehensi. 2) Diversa aliorum objectorum opuscula 62). 61) Trithem. de scriptor, cedes, c, T. 30. Oudinus Comment, de script, eccles. T. III. p. 2321. Houlay bist, academ. Paris. T. V. p. 908. Jan der Hardt vita Nicolai de Clemang. in Act. Concil. Constant. T. I. P. II. p. 71, et seq. omnia ejus opera cum glosear. lat. barbar. vulgavit J. H1. Lydius Lugdun. Batav. 1613. 4. 621 Wharton ad Caveutn p. 135. Hornberger Zuverlnss Nachrichten T. IV. p. 740. Antonius bibi. Hisp. t. II. p. 1Ö8. et seq. opera autem edita sunt Vend, anuo 1728. T. XXVII. fol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom