Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

341 dit autem sermones, et diversos Tractatus, e quibus ad spiri­tum et doctrinam viri concludere licet. Praecipua sunt I. Nach- folgung des armen Lebens Christi 55J II. Medulla animae oder Von der Vollkommenheit aller Tugenden und Sämmtliche Briefe Taulert. 56). III, Spiegel Der Liebe oder Weg Zur Vollkommen­heit 57). VII. Joannes RuisbrocJiius, quod nomen a pago Ruisbrock inter Bruxellam et Kallas sito, patria sua accepit , cannonicus regularis et Prior monasterii Vallis Viridis prope Bruxellas. Li- terarum quidem non adeo peritus sed mirabili pietatis studio inde ab adolescentia devotus, et sublimis contemplator, sicque Theo­logiae mysticae cognitiones nonnullas sibi comparavit, multosque eadem imbuit. Anno 1381. fatis functus. Non desunt, qui ma­gnam obscuritatem in illo carpunt. Scripta illius sunt: 1) Sum­ma totius vitae spiritualis. 2) Speculum salutis aeternae. 3) Tractatus de quibusdam praecipuis virtutibus. 4) Commentaria in tabernaculum Mosis et alia plura quae tamen cuncta mysti­cum auctoris spiritum manifestant 5S). VIII. Nicolaus Lyranus patria Normaunus a loco natali dioecesis Ebroicensis ita compellatus, in cognitionibus philolo- gicis et literatura Hebraica versatissimus monachus S. Fran- cis ni ord. Minorum in coenobio Vernoliensi studio sacrarum 11- terarum devotus, gradum Doctoris Theologiae in Universitate Parisiensi consecutus , qui in magno Franciscanorum Conventu ibidem existente pluribus annis scripturam sacram interpretaba­tur anno 1340. mortuus nomen Doctoris •plani et utilis, qui titulus tunc omnibus reliquis praevalebat, consecutus est. Uuo sensu autem dictum vulgare. „Si Lyra non lyrasset, Lutherus non saltasset“ veritate nitatur uberius inquirere non vacat. Scri­pta Lyrani sequentia notantur 1) Breves commentarii in univer­55) Vulgat, cura Cassederi Francof. 1821. 8. 56) Quos vertit idem Cas~ seder Francof. 1822. 8. 57) Edidit J. 1*. Síikért. Viennae 1824. Vid. Die gesammelte Werke von Tauter nach Handschriften und den besten Ausgaben kritisch bearbeitet und herausgegeben v. N. Co*- seder 2. B. Luzern 1823. 8. 58) Fabricius bibi, lat. T.1V. p. 127. Fcppens bibi. Belg. T. 1. p. 121. T. II. p. 720. Edita opera eju$ Coloniae 1552. f. et 1609. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom