Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
a 39 tra quem passim excipere solent, quod doctrinam S. Thomas deseruerit, influxum Dei ad actiones hominum impugnaverit, et rationem humanam magis sequendam esse docuerit, quam Ductoris cujuscunque doctrinam. Anno 1334. vitam hanc cum altera commutavit. Scripta illius sunt 1) Commentarius in 4 Libros sententiarum. 2) Liber de jurisdictionum origine. 3) Tractatus de statu animarum sanctarum a corpore solutarum. 4) Quaestiones theologicae, et Quodlibeticae 49). (j III. Thomas Bradvardinus patria Anglus magna nominis fama clarus , mentis perspicacissimae , qui Theologiam , Philosophiam et Mathesim in universitate Oxoniensi tradidit, Doctor profundus compellatus primum ad Cauonicatum Lincolniensem , et cancellariatum cathedralis ecclesiae Paulinae Londinensis, postea ad Archiepiscopatum Cautuariensem promotus in quam tamen sedem introductus non est, morte praeventus. Dum adhuc inter vivos existeret Eduardi III. regis Angliáé Confessarius erat, eum- que per Galliam victorias reportantem sequebatur. Vitam adeo sanctam, moresque tam innocentes praeseferebat, ut plures coaetanei fortunam Eduardi\n bello, ejusque triumphos hujus potius precibus ac pietati, quam Copiarum, ducisque heroismo adscribererit50). Inter scripta illius majori ex parte philosophica, mathematica, ac theologica maximam attentionem meretur, Liber de causa Dei contra Pelagium opus hoc ob severam de praedestinatione doctrinam ipsis quoque Calvini asseclis probatur, et ab iis non paucis en- comiis celebratur 51). IV. Guilel/nus Occamus ex Anglia originem trahens monachus ex ord. S. Franscisci ingenii a natura perspicacis, et ad tractandas scholaslicismi tunc dominantis subtilitates aptissimi, in schola Dunsii primum formatus, postea illius adver49) Fabricius bibi, lat. aev. med. et inf. T. II. p. 68. Brucker Hist. Crit. PliiIos. T. III. p. 838. T. VI. p. 601. Launojus in libello syllabas rationum quibas Durandi causa defenditur T. I. operum Tomus saints du Flestis hist, de 1’ eglise de Maux. T. I. p. 257. 50) War- thon Anglia Sacra vol. I. p. 119. Idem in append, ad Caveum p. 49 Fabricius bibi. lat. aev. med. et inf. T. I. p.267. Chauppii Dictiou T. II. p. 500. 51) De causa Dei et veritate causar, oontra Felagium Lib. III. edit. cur. Heitric. Savilli* Lond. 1618. fol. 22»