Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
317 rabilis, eidemque plurimum venerandus, qui ejus mandato Pano- pliam dogmaticam orthodoxae fidei adversus omnes haereses edidit, ab Anna Comnena insigniter commendatam. Innotuit praeterea commentariis in quatuor Evangelia, et in epistolas S. Pauli e vetustis auctoribus desumtis ; denique et Catena Graeca in, Pentateuchum , quae in bibliotheca Vaticana reperitur, eidem ut auctori adseribitur, a Sixto Senensi 3). Euthymius non secus ac prior sensui literali feliciter immanere studuit. III. Theodorus Balsamon, Constantinopolitanus diaconus, Juris Canonici Doctor Graecorum celeberrimus, ad Patriarchatum Antiochenum promotus, quem tamen utpote a militibus crucesi- gnatis occupatum administrare nunquam potuit. Opera quibus inclaruit erant sequentia 1) Commentarius in Canones Conciliorum et canonicas episcoporum epistolas. 2) Commentarius in Nomo- canonem Photii. 3) Responsa varia et-imperatoria edicta ad causas ecclesiasticas relata. 4) Responsa ad quaestiones 64 Canonum Marci Patriarchae Alexandrini et 5) Meditationes sive responsa varia ecclesiastica 4}. IV. Joannes Zonal as vir honoribus et gratiis aulae Constan- tinopolitanae peculiariter insignitus , qui jam iu juventute sua Pro- tosecretarii munus favore Alexii Cornneni imperatoris consecutus , sed variis adversitatibus agitatus mundo ejusque gaudiis valedicens regulam £. Basilii in celeberrimo monte Athos amplexus est, ibidemque ad grandaevam usque aetatem perseveravit. Opera quae ab illo ad posteritatem pertigerunt, sunt: 1) Chro- nicon seu Annales, quos ab orbis principio ad annum 1118.Alexii Cornneni gratiis ex amplioribus scriptis desumsit. 2) Commensa Fabricius in Biblioth. Graeca vol. VH1. p. 329. et seq, Schroeckh XXIX. p. 332. et seq. IluvonXia öoyyaxixr] rrjg OQ&oiiov Thatwg ed. Gr. curis Gregorae Tergavisti 1710. fol. Commentar, in IV. Evangelia Gr. et Lat. ed. Chr. F. Matthaei Lipsiis 1792. IV. 8. 4) Fabricius in biblioth. Graeca vol. X. p. 373. et seq. Schroeckh Christi. Kirch. Geschieht. T. XXII. p. 409. T. XXVII. p. 7. et seq. Geor. t oe/lii et H. Justelli Bibi. Jur. Can. T. II. p. 1217. et seq. ubi Scholia in Canones Concilior, patrumqne, et Commentaria in 1'hotii Nomocanon. item Libri Hl. imperatoriar. de reb. Eccl. ejusdem auctoris reperiuntur.