Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
Vi y 77 Íu/A7-< |f ----- j^AV» — 302 — antistites titulis suis uti porro quoque pergebant. Iis vero exstinctis Pontifices Romani sub spe recuperandarum ditionum illarum ad titulos ibi existeutium ecclesiarum praesules nominabant, ho- diedumque nominant Quod vero Primates particulares attinet: de his secundum vocabulum Piimatis veteribus quidem non fuisse ignotum, non tamen eadem significatione usurpatum, qua hodie; nam cum olim omnes illi Primates vocarentur, qui in admini- stratione reipublicae civilis praecipuas partes haberent, etiam illis episcopis qui ceteros honore, aut potestate praecedebant, primatum nomen attributum est. Unde factum, ut Patriarchae quidem dicerentur Primates, sed etiam Metropolitae hoc nomine insignirentur , cum episcopis praeessent. E quibus clarescit Piimatis nomen longo tempore non significasse distinctum aliquem Hierarchiáé Ecclesiasticae gradum *). Seeulo primum IX. mercibus Pseudo-Isidori in Hispania, Germania, postea vero per totam Occidentem introduci coepit media quaedam dignitas inter Patriarcham Occidentis, et Metropolitas sub nomine Primatum particularium. Tempus connexae Primatialis dignitatis cum Ar- chiepiscopatu Strigoniensi passim ad annum 1279. referunt eruditi, dum quippe Philippus Firmannus, Apostolicae sedis Legatus Synodum in castro Budensi ad reparanda mala Ecclesiae Hungaricae per Cumanos illata anno eodem celebrasset ac occasione illa Lodomerius episcopus Varadinensis doctrina virtute, natali umqne splendore illustris consensu Ladislai IV. regis ad regendam Ecclesiam Strigoniensem evectus , sirnulqne suffragio Pontificis Ni eo lui III. et Ludia lui IV. regis Primas Regni et Ecclesiae Hungaricae denominatus fuisset 243) *'*). Jura denique tam Patriarchis, quam Primatibus particularibus praesertim vero Primati regni Hungáriáé competentia vide in Echi- rid. uostro Juris Eccles. T. I. §. 205—211. pag. 230—236. edit. II. Pest, 1839. *) Sota Ecclesia Africana hinc excipienda est, in qua episcopus Carthaginen9is velat caput totius Africae semper Primas dicebatur, 2Í3) Péterffy Concit. P. I. p 96. J'ray Spécim. Hier. Eccl. H. P. I. p. 1G3. sub b. unde et hoc clarescit Lodomerium fuisse Kadislai Ha- liciae ducis cognatum. Katona Hist. Ciitic reg. Hung. T. Vll. p. 778.