Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
300 naliuiu collegio, postea aliarumquoqae ecclesiarum episcopi ad- uumerari desiderabant, quod desiderium Pontifices Romani tanto libentius adimplebant, cum Ecclesiae Romanae majus inde ornamentum , et ex vinculo quo extranei episcopi eidem nectebantur, etiam munimentum nasceretur. Cum autem'Cardinales passim Romae aut iu urbis vicinia ob muneris rationem habitare oporteret, et extranei ob loci distantiam raro aut nunquam fungi possent, invaluit, ut ministerio Cardinalium prioribus relicto» hi recentiores titulo saltem et praerogativis fruerentur. 241) ##) Quantum vero ad formam electionis Pontificiae seu Couclave, hoc majori ex parte per GregoriiX. constitutionem in concilio Lugdunensi II. anni 1274. editam natales suos derivat. Ad; illud autem introducendum maxime Pontificem permovit, quod Cardinales nonnunquam in eligendo capite totius Ecclesiae diutissimae non convenirent, prout et ante ipsius electionem sedes pontificia tribus fere annis vacaverat. Vigore praedictae constitutionis Cardinales in loco, ubi Pontifex vitam clauserit, praesentes, illos qui absunt, non ultra decem dies exspectare, et his elapsis illico novi Pontificis electioni semet accingere obligantur Electio autem perficienda in conclavi unica porta, et unica fenestra per quam cibi inferantur proviso, in quo omnes simul usque ad finitam electionem morentur. Ad hoc conclave nulli accessus pateat, nisi consentientibus omnibus Cardiua- libus, et ex causa ipsam electionem attinente. Si quis autem attentaret unico et soli e Cardinalibus in conclavi existentibus nuncium aut literas submittere, talis ipso facto Ecclesiae communione excludatur. Cardinales per tres dies electionem non perficientes quinque sequentibus diebus tantum unum cibum pro prandio, et unum pro coena accipiant, etsi his quoque transactis in electione noudum convenissent, illis nihil aliud quam panis vinum et aqua praebeatur. Denique durante toto ele- etionis actu nihil e proventibus Camerae Apostolicae aut Eccle- giae Romanae percipiant, nulloquc altero cujuscunque generis 241) Thomassini vet. ot nov. Ecoles. discipl, Petri de Marea de Concord, sacerdotii, et imperii. — Flank Geschichte der Christlieh-kirchli- ehen GesellBohaftaveifassung.