Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
298 sari Borgiaa loco eorum qui ad mortem destinati erant, propinatum fuerit, 8icque Alexandrum mortuum, Borgiam vero adhibitis remediis a morte liberatum fuisse. Hujus opinionis sunt Anglerius epist. 264. ad Comitem Teudillae et Archiepiscopum Granatens.; Raphael Volaterranut Anthropologiae L. XXII.; Petrus Bemhus Cardinalis L. VI. Historiae Venetae. Guicciardinus L. V. Panirmus] in Ale- xaudro VI. Daniel Jesuita Hist, de Franc. T, II. p. 1721. et alii. Verum reperiuntur plures eruditi, qui narrationem hanc ut falsam depingunt. Et certe narratio haec cum notissima Alexandri, et Caesaris Borgiae perspicacia et sagacitate multum pugnat, cum incie- dibile videatur, ut illi vitam propriam famulis, aut fortuito «asui exposuerint. Et profecto etiamsi concedamus Alexandrum VI. veneno exstinctum, cum magna tamen probabillitate asserere possumus , paratum illud fuisse per quemdam inimicum vitae ipsius insidiatum. Quam pravam consvetudinem tunc viguisse valde, ex Historia constat. Esto fatendum sit non paucos existere viros, qui Alexandro VI. alium , enmque naturalem vitae exitum adserihant. Ita Buccar- dus in Diario edit. Eccardianae contendit eum febribus correptum , et omnibus JEcclesiae Sacramentis provisum occubuisse. Muratorius plurium scriptorum testimoniis evincere conatur, Alexandrum VI. nequaquam e porrecto veneno exstinctum fuisse. Voltaire in Annales de I’empire T. II. scribit Alexandrum VI. mortem naturalem subivisse. Xe. Guil. Boscoe scriptori Angliáé in vita Leonis X. per- H. J. Henke Lips. 1806. germanice reddita incredibile videtur Alexandrum VI. morte naturali occubuisse. Ceterum scriptores coaevi testantur,', plurimos illius aevi homines opinionem fovisse, Alexandrum VI. ex hau ito veneno decessisse. Vid» Guido. Posthumi inscript. in tumulum Sexti Eleg. p. 36. Petri Martyr de Segov. IV. id. No- vembr. 1503. L. XVI. p. 152. #*) Promulgationi tamen hujus concordati se diu opposuit Senatus Parisiensis, et Actis intulit nisi e mandato regis repetitis vicibus dato die 22. Martii anni 1517. Imo et Academia Parisiensis exceptionem contra illud fecit, et ad futurum Concilium adpellavit; denique nec Clero Gallicano Concordatum placuit, qui iterato institit, ut sublato Concordato electiones canonicae instaurentur. Vid, Tom* II. Comentarior. Cleri Gallic, tit. 7. p, 233. ct Bochell Lib. VIII. de- cretor. eccles. Gallic, tit. 25, c, 8. §. 48. Legati Pontificii, Cardinales, Conclave. Magnam potestatis suae partem Pontifices per legatos exercebant, quos frequentissime ad extera regna per Orientem et