Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
294 gmaticae publicaverit 230). Eventus hic ad Romanos delatus tanfo illos affecit solatio, ut institutis per omnes Ecclesias precibus gratias Deo summo rependerent, de tanto triumpho, instrumentum Sanctionis Pragmaticae per urbis plateas raptarent, choreis; laetisque carminibus victoriam de concilio Basileensi canerent. Yrerum rex mox dolore tactus est ob abrogatam Sanctionem Pragmaticam, cum Pius II. promissi oblitus familiae Andegavensi ad consequendum regnum Siciliae haud suffragaretur. Postmortem Pii II. Senatus Parisieusis anno 1465. vindicias libertatum Ecclesiae Gallicanae contra Aulam Romanam ad Lndovicutn XI. expedivit231) disertis verbis exponens; per sublatam Sanctionem Pragmaticam plui ima enasci mala utrique reipublicae perniciosa ideoque eam reviudicandam, semperque retinendam esse 232), A quo tempore Sanctio Pragmatica ad pristinum honorem revecta est, nihil impediente Pauli II. Pontificis, ejusque, successorum conatu eam vigore suo exuendi; idque tanto minus; quod inter eos tales quoque reperirentur, qui morum suorum corruptela universale reformationis desiderium adhuc magis accen- dereut. Ita cathedram S. Petri non parumfobscuravit Alexander iVI- qui prius Roderici Borgia nomen ferens ex Cardinali Portuensi anno 1492. simoniace ad pontificatum pervenit 233) , vir quidem ingenio et sermone facilis , ad persvadendum aptus, et eximiae in rebus gerendis diligentiae, in metu non facile perplexus, artes liberales, si non colebat, saltem fovebat, et aestimabat, sed a morum licentia, ferocia, et habendi cupidine notatus 234) *). Tantis malis nec Julius II. in Pontificem anno 1503. electus occurrebat; vir quidem opulentus, et auctoritate 230) Gobellinus Persona Commentarior. L. VII. 231) Vid. Hist. Concil. General, sub nomine Bielerii ed. 1,. IV. P. I. p. 34. 232) Hanc defens. in lat. vertit Franc. Duaremis et edidit L. V. Commentar, in Jus Pontific. ac post eum Laurent. Boc/ielius L. IV. Decretor. Eccles. Gallicanae T. 21. c. 10. 233) Guicciardinus hist, sui temporis L. I. p. 23. cui consentit Onuphrius Panvinus in Alexandro VI. 234) Panvinus in Alexandro VI. plura adhuc refert, quae etiam Paulus Jovius confirmat in vita Leonis X. et in vitis viror, illustr. T. H. p. 1. quae velut nota, et a Catholicis non minus quam a Protestantibus declamata praetermittimus.