Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

it palatio suo captivum teneri jussit, constituta foris vigilia, ue exire possit 202). Anno tamen 1403, influxu ducis Aureiianen- sis in Cataloniam primo patriam suam postea Perpiuianum semet fuga salvavit, resque suas adeo felici successu ordinavit, ut Cardinales et Cives Avenionenses ad obedientiam illius redirent. Bonifacius IX. quidem anno 1404. exstinctus est, sed non schisma; nam in hujus locum Cosmus Melioratus Cardinalis Bononiensis sub nomine Inno cent ii VIL substitutus est, vir utcunque scientificus 203): et eo post duos annos decedente Angelus Corarius hoc sub pacto electus, ut dignitati illico re- uuuciaret, quamprimum Betiedictus pacis restituendae gratia idem faceret. Gregorh XII. illico ac mu­neris initium fecit, expeditis literis, missis legatis, et itineri­bus institutis, ea saltem moliri videbatur quae Ecclesiae salutem promoverent. Idem et Benedictus ' sibi cordi esse ostenta­bat. Reipsa tamen uterque potius volebat continuatum Schisma quam imperio nuncium mittere 204). Has inter simultates Cardi­nales utriusque obedientiae simul congregati anno 1409. Con­cilium Pisanum convocarunt, ut tandem malo medelam adferrent. Verum Concilium tam parum Ecclesiae Schisma sustulit, ut po­tius illud auxerit, novumqoe vulnus sanctae matri inflixerit. Nam praeter id, quod patres Concilii Pisani sessione XV. ambos Pon­tifices velut ad notorietatem schismaticos, veteris schismatis amicos , et f autores , baereseos, perjurii et violati voti reos , notoriique scandali auctores, pontificatu indignos declaraverint, et omnes fideles ab eorum obedientia in perpetuum liberos pro- nunciaverint, sessione XVII. communibus sutfragiis Petrum de Candia Cardinalem presbyterum sub nomine Alexandri V. ad pontificatum promoverunt 205). At duo Antipapae Concilium ist— hoc contemnentes , munus suum usurpare porro quoque conti­nuarunt, et Benedictus Perpiniani, Gregorius in vicinia Aquile­202) Acta ipsa recenset Boulaeus in Hist, academiae Paris. T. IV. p. 829. Longueval in Hist, de 1’eglise Gallicane T. XII. 203) Daniel Hist, dc France T. II. p. 860. Leonardus Aretinus in epist. L. I- c. 4. 5. 204) Du Puy Hist, du Schisme p. 350. 205) Richerii Acta Concil.Pisan. L'Enfant Histoire du Cone, dc Pise. Manii Concil. T. XXVII. p. 1. 495. 502. _ 284 — /vrt i

Next

/
Oldalképek
Tartalom