Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

260 sed eo intra seplemdeeim dies defuncto sedes Romana rursus vacavit. Et quidem per duos fere annos praesule caruit, cum Ecclesiae salus exigere videretur electionem Pontificis non sus­cipere prius, quam Cardinales in Amalphitana captivitate txFri- derico imperatore detenti libertati restituerentur, sicque Romam comparcre possent. Quo tandem eveniente communibus votis in Pontificem electus est Sinibaldu* S. Laurentii in Lucina Car­dinalis, qui nomine Innocenlii IV. compellatus est 125 *). Hie cum ingrqgsu pontificatus sui nihil magis optavit, quam pacem sacerdotium inter, et imperium restituere, ideoque ad Fride- rienm imperatorem legatos misit, verum hi tarde nimis aliquid cifectuare potuerunt, donec tandem anno 1244. in aliquibus pa­cis articulis coaluissent *'), imperatore absolutionem pontificiam summopere urgente. Quia vero Fridericus imperator structis Innocentio IV. insidiis pacis conditiones paulo post rejecit, Pontifex mala ejus consilia subodoiatus in Galliam evasit Lu­dovico S. rege indulgente, et omne adjutorium illi addicente ,2°). Lugduni Pontifex cum integro suo comitatu illocatus concilium generale anno 1245. celebravit 127), in quo, non obstante Thad- daei de Suessa protestatione nomine imperatoris facta excom­municationis, et exauctorationis poenam dictavit, data principibus Germaniae facultate alium regem eligendi 12á). Sententia haec Fri- dericutn vehementissimi animi principem adeo affecit, ut paulo post coronam imperialem adferri juberet, eamque capiti suo imponens praesentes his verbis allocutus sit: Videtis hanc coronam, quam mihi eripere conantur, ego ipsam adhuc possideo, et multum sanguinis cfTundere prius necesse est, quam illa mihi adimatur. Nihilominus Pontifex novi imperatoris electionem urgens princi­pes Germaniae eo disposuit, ut Henricum Raspe Hassiae, et Thuringiae Landgrafium eligerent, ad quem tamen aemulum re­primendum Fridericus filium suum Co/iradum cum copiis raptim 125> Petri de Vineis Ep, L. I. ep. 14. 17. vita Itfhocenlii IV. per .Vi- colaum de CurOio in Ballutii Miscellan. T. VII. p. 353, et npud Murator, rer. Italicar. T, III. P. I. p, 501. Jo. Ad. Hartmann vita Innocenlii IV. B. P. Marburgi I73S. 4. 12G) Moratorii Annál p. 2GS. 127) Baynaldus ad an. 1245, Harduini Concil. T. VII- p. 77, ct scq. 12S) Matth. Paris, ad an. 1241. et 1245.

Next

/
Oldalképek
Tartalom