Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

dere debuit. Quare in ditiones suas Brunsvicenscs abiit 9 ibidem mortuus anno 1218. Vid. Abbas Sludens. ct Richurdus a Germano in Chronicis, Godcfridus in Annalibus. Chronicon Fos­sae novae. Origines Guclf, T. 111. L. VJ1. p. 247. ct sequ. Tho­mas Cantipratens. L. 11. c. 53. Meibomius in Apolog. pro Oltone IV. T. 111. p. 114—157. Nullus quidem negaverit Innocentium III. his, ct aliis occasioni­bus talia suscepisse, quae nostra aetate, qua limites potestati sacrae defixi observantur, nullus Pontificum ageret. Verum aevo illo diversi de auctoritate Pontificis conceptus dominabantur, omnesque fere ho­mines illius aetatis sibi persuadebant duas magnas esse a Deo or­dinatas dignitates majorem, seu pontificalem soli analogam , ct mi­norem , seu regalem lunae similem, ac ad Sedem Apostolicam sub­limioris potestatis ratione omnino spectare, ut causas civiles etiam principum examinet, merita coronae praetendentium cognoscat, cuii- ctasque res seculares habita peccati ratione gubernet.fgüi conceptus, licet ab errore immunes non sint, supposito tamen eo, quod aetas illa Una eum \nnocentio III. iisdem imbuta fuerit animum Pontificis fortem, constantem omnibusque difficultatibus superiorem quisque agnoscere cogitur. De pietate vero illius, cliaritate, sapientia, ct vigore loquuntur Vlatina in vitis Pontificum p. 475. Mezeracut in Abrcgé chronologique T. III. p. 191. item auctor delineationis verae Ecclesiae Catholicae , et alii. Eruditionem Vero ilhus non parvam Indicant ejus opera: uti epistolae editae a Baluzio L. XI. de quibus Dupin in biblioth. noüv. T. X. p. 52. scribit, eas esse plena» pie­tati» , et spiritualitatis ; praeterea ejus liber: de contemptu mundi, utilitate refertus, et libro de imitatione Christi similis; Tractatus de mysteriis Missae; et commentarius in VII. psalmos poenit. com­muniter ipsi attribuitur etiam Veni Sancte Spiritus, ct Stabat Ulla- ter. Vid. anonymi Gesta \nnocentii III. ante epistolas editas a Ba­luzio T. I. Bower Hist, der Päpste P. Vili. p. I. Bernhard Gui­don vita Innorentii in Muratorii Script, rer, Italicar. T. HI. p. 480. Protcstantes nonnulli eum ultra modum atris coloribus depingunt, ejus superbiam, et ambitionem arguentes, ac in ejus vita AntiChi isti imaginem deprehendi statuentes. Similes hypercritici esto eruditi, moderationis limites praetergrediuntur, vuti Spanheim Introd. com- pend. p, 385. Caveus Hist, liter, p. 481. Heidegger Hist. Pap. vers. Gall. p. 151, Jurieu, Spittler et plures aliu) — 256 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom