Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

233 pollicitus, ct regnum suum Pontificis principatui subdiderit,0G). Álphonsum IX. Castcllac regem sacram expeditionem suesipere intendentem ad effcctuandam mentem suam stimulavit, et epi­scopos Hispaniae ad id obligavit, ut censuras extenderent ad cun­ctos illos reges, qui pacem confectam rumperent interea, donec Alphonsus in expeditione cruciata detineretur * 107 *). Ad graviorem ille litem habuit cum Joanne Angliáé rege dicto aine terra 10SJ; Cum enim post mortem Huberti Archie- piscopi Cantuar. anno 1205. sedes ejus vacaret, monachi hujds Ecclesiae occulte, et quidem noctu aliquem e fratribus suis no­mine Renaldum eidem ecclesiae praefecerunt, eumque pro im­petranda confirmatione ad Pontificem Romanum expediverunt, ita tamen, ut itineris sui causam nulli revelaret. Is vero regni limitibus vix superatis rem totam publicavit. Hac Renaldi levi­tate adeo offensi monachi Cantuarienses, ut alium , quem ipse rex desideraverat Joannem Grei episcopum Vigorniensem illi sub­stituerint. Verum ex hoc actu acerrimae ortae sunt simultates aliis Renaldo, aliis Joanni adhaerentibus. Quare Innocentius III. Pontilex utriusque electionem rescidit, et 15 monachos a reliquis deputatos Romam evocavit, coram se digniorem ele­cturos. Sorte electionis supra Stephanum de Langthon cadente hunc Pontifex in Archiepiscopum Cantuariensem Romae conse­cravit 109> Cum vero Stephanus de Langthon natione quidem Anglus, sed Lutetiae Parisiorum educatus, ac ideo invisus es­set Joanni regi, hic scriptis ad Innocentium P. litteris que­relarum plenis, inter alia et haec nuueiavit Langthoni electio­nem a se nunquam confirmandam, jurique suo se in posternm quoque inhaesurum esse, cum illud praedecessores illius a longo jam tempore exercuerint; monachos porro omnes e monasterio Cantuariensi turbavit, et eos bonis omnibus spoliatos in exilium abegit- His omnibus tali situ jacentibus Pontifex ad Londinen* eem, Eliensem, ct Wigornicnsem episcopos mandata dedit, ut regi saniora consilia suppeditarent, pro casu autem renitentiae 10G) Innocent, epist. L. II. 2GG. L. V. epist. 115. 110. 117.'219. 107) Innocent, epist. L. XIV. ep. 3. 4. 5. 108) Matthaeus Paris. Hist. Angl. p. I Si). I V/iarlon Angi, sacra T. 1. p. 144. IVilkins concil, Britan. T. I. p. 542. ICO) Caveus hist, liter. T. II. p. 2SJ.

Next

/
Oldalképek
Tartalom