Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

251 Eidem Pontifici Coeleslino III. exorta est controversia cam Philippo Augusto Galliae rege in causa divortii. Postquam enim Philippus Galliae rex amissa Isabella conjuge IngeburgenCa- nnti regis Daniae filiam in uxorem sumsisset, eamque licet for­mosam absque omni culpa mox fastidiens repudiare voluisset, episcoporum et regni procerum sub Praesidio Archiepiscopi Rhe- iuensis Compendii congregatorum mentem super hoc objecto ex- petiit. Cum autem quidam ex praesentibus evincerent consangui­nitatem praedictos inter regios conjuges intercedere , praesules congregati praeeunte Archiepiscopo Rhemensi, qui simul sedis Apostolicae legatus erat, divortium pronunciarunt Ingehurge licet in vita. Catiuto autem Daniae rege de injuria filiae suae facta coram Coeleslino III. P. graviter quaerulante, Pontifex legatis in Galliam missis causam examinandam , ac terminan­dam concredidit. Hi in Galliam appellentes Parisiis Synodum convocarunt finiendae litis causa, verum ea ob nimiam regis po­tentiam omni successu caruit. Quod aegre ferens Pontifex datis od Michaelem Senonensem Archiepiscopum literis non tantum amare questus est, quod Galliae praesules praescriptam juris formam in tam gravi objecto praeteriverint, sed etiam concilii decretum rejecit. Non obstante tamen hoc rex eodem adhuc an­no Mariam Agnetem ducis Moravorum filiam in thalami sociam adoptavit, Ingehurge repudiata ad Pontificis tribunal recurren­te. Qui tamen Pontifex annorum numero, et virium debilitati succumbens causam ipsius ultro sustentare nequibat. Vid. Gui- lelmus Neubrigensis L. IV. C. 26. Rigordut in vita Philippi Innocentius III. toto animo eo tendebat, ut templomin Ecclesiae Romanae auctoritatem ab imperatoribus Germaniae, ot populo antiquae libertatis vindice laesam instauraret, disci­plinam ecclesiasticam , et mores fidelium reformaret, principes civiles ad officia sua reflecteret, imo cunctas causas seu eccle­siasticas , seu civiles pro more secali ad tribunal suum trans- 1, cum ingressu Pontificatus sui Petrum urbis Roma­Av gusti. / -// §• 34. Gesta Innocentii III. Papae. A

Next

/
Oldalképek
Tartalom