Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

219 Alexander III. solemniter numero Sanctorum intulit idibus Mar­tii anno 1173. Eruditi variam sententiam de S. Tioma Cantuariensi, ejusque fa­ctis hucdum expositis depromunt. Protestantium vix unus est, qui non illius audaciam, scrupulositatem, inconstantiam, ct zelum amarum condemnaret. Catholicorum autem plerique eum suspiciunt, et lau­dibus efferunt de sancta illius libertate, generoso amore dignitatis ecclesiasticae, et de animo ubique commodum publicum promovente, de magnanimitate, et stupenda fortitudine in quibusvis durissimis calamitatibus probata. Quibus postremis et nos assentimur, id solum adnectentes, S. Thomam quandoque non satis caute, aut aevo, quo vixit, convenienter egisse. Ceterum, quisque agnoscere debet, illum etiam in iis, quae ipsi vitio vertuntur, maximo Dei, et Ecclesiae scio animatum fuisse, neque alia fors unquam ratione, quam nimio in bonam causam ardore aliquid deliquisse. Vid, Histoiro de France auctore Daniel Ord. Jes. T. 1. p. 1251. et seq. et Hume History of England, vol. II. p. 142. Bas. 1789. qui benigniorem dc gestis Tho- mae sententiam depromit, §. 33. '/ Controversia inter Sacerdotium et imperium sub Coclestino III. Pontifce. Sub finem seculi XII. metuebant Pontifices, ne Siciliae re­gnum cum imperio Germanico conjungeretur, praesertim ubi Fri~ derlei I. filius Henricuí VI- Constantiam Rogerii I. Siciliae regis filiam posthumam inita cum Wilhelmo Siciliae rege pace matrimonio sibi junxerat 96). Nec immerito; mox enim Henri- ens VI. rex turbis in Germania sedatis anno 1191. in Italiam profectus est, tum ut coronam imperii a Coelestino III. P, R. obtineret, tum, ut sibi regnum Siciliae, Apuliae, et Calabriae post mortem Wilhemi jure uxoris impetraret. Verum Coelesti- mis III- coronare Henricum recusabat tamdiu, quoad is fido jurata non promisisset jurium ecclesiasticorum conservationem, et patrimonii <S. Petri integram restitutionem. Quo praestito eun­dem corona redimivit. Rogerius Flovedenus quidem narrat Pon­tificem Romanum coronam imperialem c capite Henrid VI- pe­dibus iterum decussisse ad ostendendum in potestate ipsius esse 96) Gianone i -t. civil, di Nopoli T. II. L. XIV. p. 312.

Next

/
Oldalképek
Tartalom