Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

213 operibus frequentes inveniri querelas, de publicis Christianae Religionis hostibus, et illusoribus. Ad hos praesertim referendi sunt Philosophi quidam Aristotelici, qui dominii, quod sibi in scho­lasticis scientiis arrogabant, successu et ingenii sui viribus unice fidere sueti sublimiora Religionis Christianae dogmata de pro­videntia Divina, de immortalitate animarum, de creatione, gu­bernatione mundi etc. explodere aliosque ad rerum sacrarum con- temtum disponere conabantur 8). Praesertim Friderico II. im­peratori Gregorius IX. Pontifex multas contra Religionem Chri­stianam blasphemias objecit, imprimis, quod in opere celebri a se edito doctrinam vulgaverit: a tribus buraloribus nempe Chri­sto Jesu , Mose , et Muhammede totum mundum fuisse dece­ptum °). Quae gravis criminatio licet apud multos viros omnino doctos fidem non invenerit, cum ab Henrico Ruspone hoste, et acerrimo inimico Friderici II. ea excogitata , et in publicum prolata fuerit, satis tamen clare innuit, imperatorem hunc fami­liari consortio Averrois, et aliorum Aristotelicorum in transver­sum actum, et non orthodoxe de Religione quandoque sermo­cinatum malae ejusmodi famae occasionem praebuisse. An tamen Petrus de Vineis famosi operis ; de tribus impostoribus auctor fuerit, aeque incertum est, licet nonnulli id contendaut. vid. Ou- dinus com. de scriptor, eccles. T. III. p. 66. Alb. Henpicus de Sallengre Mem. d’ Hist, et de litterature T. I. P. I. p. 386. ct sequ. 8) lix Hei nardi Monetae Summa contra Catharos, et Valdenses L. V- c. 11. 15. etc. patet-exstitisse quosdam e schola Aristotelis, qui tradebant: tnunduui existere ab aeterno, nullam dari arbitrii humani libertatem, omnesque hominum actiones fato esse determinatas , vid, Stephani Sericer index errorum insertus in Bibi. patr. max. T, XXV. p.233. et sequ. 9) Matth. Haris Hist. maj. p, 408. 459. Helr. de Vineis epistolar. L. I. ep. 31. Hanc invectivam in Frider. II. legere licet in epist. Gregorii IX. H. ad Christianos reges, et prin­cipes apud Haynald. ad an. 1239.

Next

/
Oldalképek
Tartalom