Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
216 addictissimus omnia fere vestigia Christianismi sustulit, Christianos omnibus emolumentis privans, legemque Muliammedh longe lateque propagans 4). Similem rei Christianae ruinam intulit notissima illa Chin^e conversio, qua Tartarorum imperium in China solo aequatum est. Cura nempe Sinenses excitata anno 1369. magna seditione Tartaros universos una cum imperatore regno exulare facerent, Christianos quoque, qui commercium cum Tartaris communiter exercebant, e terris suis expulerunt adeo, ut hoc, et sequenti seculo nec quidem Christianorum vestigia amplius in China reperta fuerint 5). Ultimam denique stfagem rei Christianae in Asiae, et Europae magno tractu causavit imperii Constantinopoli- tani eversio. Postquam nempe Tureae sub ducatu Muhammedis II. Caramaniae principem arnjis superassent, contra Christianos progressi sunt, et anno 1453. Constantinopolim ipsam expugnarunt, ita quidem, ut unam partem urbis jure armorum, alteram vero pactis in suam redegerint potestatem. Qua occasione tantam desolationem Christianis intulerunt Tureae, ut nec aetati, nec sexui, conditioni ulla ratione parcerent, verum omnes aequali crudelitate e medio sufferrent, aedes publicas simul ac privatas nequidera templis, et basilicis exceptis dirum in modum spoliarent, Christi, 8ftnctorumque simulacra impie profanarent, pedibus ea conculcantes , magnam copiam Christianorum in captivitatem abducerent , et innumeros e nobilitate paptos mortis poenae subjicerent. Sub tyrannide Turcica Religionis Christianae exercitium adhuc vigebat quidexj;, sed tantis aerumnis , et adversitatibus obnoxium, ut Christianorum numerus omni exspectatione citius minueretur* Vide Hist, polit« Constantinop. in Martin. Crusii Turcograec. p. 8. 53. Georg. Phranza monach. in aula ultimorum imperatorum moratus, qui patriae suae aerumnas depinxit in Chronico ab anno 1401. usque,, ad annum 1477. quod Graeca lingua primus vulgavit Prof, Altar Viennae 1796. f. Demetrius Cantimir Hist, de 1’ empire Ottoman T. I. p. 11. 46. 54. 55. 4) Petit Croix Hist, de Timur-Bek T. II. p. 124, 329. T. III. p. 9.137. 243. 205. etc. Hist. Ecc). Tartariac p, 124. 5) Voyages et observations du S/\ Jean de Mandeville p.21. itinerum, quae Petrus Bergeron juris publici fecit. T. II. Du Halde description de Ia Chine T. 1. p. 175.