Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

214 Vesputius, aliique sensim ad amplam illam devenerunt conti­nentem , quae partem orbis terrarum quartam constituit. Post­quam America biennio tardius per Alexandrum VI. Pontificem iu duas partes divisa fuisset ita, ut partem Orientalem Lusitani, Occideutalem autem Hispani tenerent, jussu ejusdem Pontificis multi Franciscani et Domiuicani illas ditiones fine Religionem Christi annunciandi intrarunt I32). Donec Columbus res in nova orbis parte moderabatur, Americani benigne regimen experie­bantur , eo autem in Hispaniam reverso Lusitanorum et Hispa­norum magistratus in novos hos homines sine ulla offensione data tyrannidera exercuerunt 133). Clementius tamen tractarunt eos missionarii praesertim ord. S. Benedicti, quos Americus Ves­putius eorsum fine eo adduxit, ut fidem Christi promulgarent. Inter omnes autem hos fidei praedicatores semet distinxit Bar- tholomaeus de las Casas anno 1474. Hispali iu lucem editus, qui in juventute sua jam cum patre in Americae insulam Hispa- niolam delatus tanto ardore Indis occidentalibus fidem annunciandi flagravit, ut domum reversus Dominicanorum ordinem intraret, atque postmodum iterato in Americam trajiceret, populorumque ejus sorti indolens missionarii munus apud eos obiret. Quo in munere tam insignem operam praestitit, ut in omni parte, ad quam pertingeret, Americae incolas pressos et afflictos fraterne juvaret, atque non parum levaminis adferret. Quod ut eo faci­lius consequeretur, omnibus impedimentis et periculis superior plures in favorem Indorum publicavit apologias, novos illos ho­mines insigniter instruxit humanitatis , fidei, et Charitatis prin­cipia illis familiaria reddens. Iteratis vicibus oceauo se commi­sit, ut miserorum Indorum causam in patria defenderet. Et non frustra , cum omnia hostium molimina forti brachio superaverit. Tandem post 50 annorum labores indefessos pro humanitate et fide exantlatos, resignato episcopatu, quem ibidem rexerat, iu patriam reversus , Madrid anno 1556. exspiravit, 132) Baynald. ad an. 1493. n. 18. Alexandri VI. bulla in bullar. Rom, T. I. p 466. Mamachii orig. et antiquitates Christ. T. II. p. 326. et seq. Waddingi Annál. Minor. T. XV. p. 1. 10. # 133) Bart hol. de las Casas Beschr. der Indisch« Länder p. 16. Iluherlson Gesch. v. Amerika T, !. p. G7,

Next

/
Oldalképek
Tartalom