Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
212 vans , tantum sibi nomen apud Pontifieeni Romanum hoc eventu meruit, ut eum propterea Catholici regis titulo ornaret 123). Ferdimm- dus devictos Mauros sibi devincire volens jurejurando ipsis liberum Religionis suae exercitium promisit, sperans fore, ut opera praedicatorum fidei, ad Christianam Religionem converterentur, praesertim si illis quaedam emolumenta promitterentur. Huic tamen spei minime respondit eventus, ita, ut septeni annoium tempus evolveretur, quin Mauri de assummenda Religione Christiana cogitarent. Quare Fran- ciscus Ximenes Archiepiscopus Toletanus eos severitate et »i adhibita ad fidem Christianam convertendos esge censebat ita , ut nec quidem duritiei et asperitati parceretur. Quamvis enim praedictus Archipraesul Toletanus praeclaras animi, et corporis dotes possideret , uti invictam laboris patientiam, generosam animi perseverantiam, quamvis sublimi idearum, et consiliorum qualitate, praesertim vero eximio scientiarum et artium amore immortale nomen sibi compararet , adeoque esset dignissimus, qui ex paupere Franciscano ad splendidissimum Cardinalis , Archiepiscopi supremi Inquisitoris , regiique Consiliarii munus eluctaretur, ab omni tamen culpa excusari nequit 126). Nara vi ad Religionem Christianam profitendam coacti Mauri, nihil aliud faciebant, quam se Christianos esse simulabant, interne sanctam ejus doctrinam detestati, prout ex annalibus Hispaniae constat, indeque orta eat celebris illa distinctio veteres inter, et recentiores Hispaniae Christianos, qui postremi passim pro talibus habebantur, qui non ex sinCéro, et convicto animo fidem Chri- sfianam tenerent 127). Eadem fere ratione cum Judaeis Hispaniae actum fuisse legimus. His quippe Ferdinandus Catholicus occupata urbe Granatensi imposuit, ut vel Religionem Christianam quantocyus assummerent, vel si istud facere recusarent, intra determinatum temporis spatium regno excederent. At durae cervicis gens Judaica legi suae veteri addietissima, patriam mutare potius voluit, quam Religionem. 128). Eapropter varias Europae et Africae provincias pervagata majori ex parte in Lusitannia se illocavit usque dum commodum illucesceret tempus aliorsum migrandi. Cum autem Joannes et Immanuel Lusitaniae reges severissima edicta contra illos publicarent, circiter 30,000 eorum baptismum suscipere maluerunt, quam 125 * * * 125) Petr. Martyr, opus epistol. L, VIII. ep. 157. Köhler Miinzbelust. T. III. p. 49. 12G) Alv. Gömecii de reb. gest. a Franc. Ximenio Cisnerio lib. Vlll. Compluti 1569. Esprit. Hechier hist, du Cardin. Ajmenes p. 89. Mich. Geddes history of the expulsion of the Moriscoes etc. p. 8. 127) Ferrera Hist, von Spanien T. Vlll. p. 126. et seq. F. A• Condé Gesch. der Herrsch, der Mauren in Spanien ex Hispanico T. III. Carlsrnhe 1824. 128) Mariana L. XXVI. c. 1.