Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
209 navit, ut baptismum admitterent m). Hanc eorum ad fidem Christi conversionem utpote armis extortam ipse C'hristianus Vra- tislaviensis episcopus aegre ferebat, cum nec interna animi convictione producta, nec omnes gentilismi reliquiae illico sublatae fuerint. Ceterum quisque fateatur oportet, internam animi convictionem et pietatem successu temporis apud illos doctrina et zelo praeconum invalescentem, etiam externam eorum felicitatem promovisse , atque sic Christianorum genuinorum numerum haud parum auctum fuisse. w) Prima jam apud Borussos Evangelii semina sparsit Adalbertus episcopus Pragensis in vicinia Öantisci, quem tamen anno 997. ethnicus quidam Sacerdos vita exturbavit; postea Bruno aliquis, et Bo- nifacius monachus eadem ratione vita privati anno 1C07. ^Vid. vita Adalberti ed. a BzoVio Act. SS. Junii T. III. et VI. p. 217. Damia- ni vita S. Romualdi in Act. SS. Febr. P. II. p. 113. Nerini de templo et eoenob. SS. Honifacii et Alex. fRom. 1752) p. 15i) §. 22. Continuatio. ‘ j 7) Cumani y qui ab Orientalibus plerumque Turcomanni, a Graecis Uxi et Comam, a Polouis et Russis Voloiceii dicebantur 113) et linguam eandem cum Pacinucitis habentes ex regionibus ad mare Caspium sitis sensim ad Hungáriám pertingentes praedas crudeles isthic exercebant, a S. Ladislao rege semel ac iterum caesi, et iu servitutem redacti ad Religionem Christianam profitendam partim vi, partim doctrina dispositi suni lK), Gentem hanc Cumanorum in Moldavia habitantem seculo 112) Dithmari Chron. L. VI. Petr, de Duisburg Chron. Pruss. edit, a Chi - Hartknoch Frankof. et Lips. 1679. 4. cum editoris 19. dissert, imprimis diss. 14. de orig. Rei. Christ, in Prussia p. 208. Alberici Chron. ad an. 1207. in Leibnitzii access, hist. T. 11. p. 444. Duellii hist, ord. equit. Teuton. Andr. Scholtii Prussia Christiana Gedani 173S. 4. Chr. Hartknoch Preuss. Kirchgesch. Frft. am M. J686. 4. Lilienthal acta Boruss. T. I. p. 384. Arnold's Kirchgesch. des Kö- nigr. Preuss. Königsb. 1769. Baciko Geschichte Preuss. T. I. p. 92. 113) Fetri Horváth Commentatio de Jazyg. et Cumanis P. I. c. 1, 114) Thurocz Chronic. Part. If, c. 56. Katona hist, pragm. Part. I. diss. 13. §. 3. III. Hist. Eccl. 14