Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

304 suave Christi jugum redigendos Deus complures suscitavit viros cordatos, zeloque sancto animatos, qui cultum idolorum ibi vi­gentem expugnantes, insignem fidei catholicae pararent victo­riam , et multos ad castra Christi sequenda perducerent. Ita Boleslaus III. Poloniae dux 1) Vomer ano» anno 1131. armis adgressus, illis clade affectis et gloriose victis pacem concessit, partemque vectigalis remisit sub illa conditione; si relicto idolo­rum cultu, veram Christi fidem amplecterentur. Quod ut eo cer­tius effectui manciparet, Oltonem Bambergeusem episcopum mis­sis ad eum anno 1124. literis in regnum suum invitavit, eumquc jurisdictione Honorii IT. Pontificis ornatum velut fidei praeco­nem in Pomeraniam misit ,02). Illuc adpellens Otio cum initio statirn muneris sui eximiae prudentiae documentum edidit. Cum enim probe perspectum haberet Pomeranos et opulentos esse» et odisse hospites mendicos, quos ad sublevandam solum pau­pertatem suam ad se venire putabant,' ipse splendidis indutis vestibus et magno sociorum comitatu stipatus in medio eorum comparuit, praedicaturus vero verbum Divinum ornatum epi­scopalem adeo splendidum gestabat, ut facile crederent, illum omnibus fortunae bonis abundare , neque eleemosynae colligen­dae, sed salutis ipsorum promovendae gratia advenisse. Verae Religionis praeceptis imbuti Pomerani cum primo idola confrin­gere morarentur Oltonem autem et ejus socios id facere viderent, tum et illi horum exemplo adducti certatim ad idola sufferenda et comminuenda properarunt. Ex omnibus vero pretiosis, quae in confractorum idolorum templis reperta sunt, Ollo nihil aliud acceptavit, quam idolum triceps, quod velut symbolum sublatae per se idololatriae Romano Pontifici praesentavit. Cum tamen Ollo ob debilem corporis valetudinem in Germaniam revertere­tur , ethnica superstitio in Pomerania rursus invalescere coepit, tantaque morum corruptela ibidem dominari coepit, ut zelosis- 102 102) Vit. Oltonis L. III. in Basnage thesaur. T. III. P. II. p. 35. cum Bulla canonis Clem. III. d, 1189. in act. 5á. T. I. Jul. p. 349- Andreae vita Oltón, in Ludwig rerum Bamberg. Script. T. I. p.'4GO. Bugenhagen Pomerania edit. Balthasar. Schot Igen de Ponnernn. con- vers. per Ottón. Wokenii dissert, de convers. Pomeranor a.d Relig. Ohr. ante Ottón. Bam'*,

Next

/
Oldalképek
Tartalom