Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
300 dem Syriae urbem Henricut Walpol de Blassenheim obsideret, multique milites partim vulnerati, partim infirmati, mercatores quosdam Bremenses, et Lubecenses misericordia tactos ad ponendum quoddam nosocomium excitassent. Initium quidem operis tenue erat, cum ex tentoriis quae e navigiorum velis confecta erant, Xenodochium pro recipiendis infirmis et pauperibus primum coaluerit. Institutum tamen hoc episcoporum,, ducum, marchionum, aliorumque procerum adprobationem tantam tulit, ut illi Ordinem equestrem inde fundarent, qui non solum aegrotorum, et vulneratorum curam haberet, verum et fideles peregrinantes contra hostes defenderet. Nomen autem Ordinis Teutonici accepit, quod a Teutonibus erectus, excipiendis pauperibus, peregrinis, et infirmis e Germanica gente destinatus fuerit, nobilesque Germani nosocomii servitio , et militiae semet obstrinxerint. Vocatur etiam Ordo Beatae Mariae Hierosolymitanae, quia Virgini Deiparae dedicatus, et oratorium Ordinis in vicinia Xenodochii positum Deo consecratum est in honorem ejusdem Virginis et reginae Coelorum 94). Anno 1193. agente Friderico Sueviae duce, et Henrico VI. Romanorum rege Ordo recenter fundatus a Coeleslino III. Fontifice confirmatus, et omnibus Templariorum, ac Ilospitalariorum 8, Joannis privilegiis medio bullae donatus. Tandem fratres Teutonici a rege Hierosolymorum Vito de Lusignano domum hospitalem ad B, Virginem obtinuerunt, jurisdictioni tamen Patriarchae Jerosolymitani, aliorumque praelatorum suberant, omnium bonorum nuorum decimas praestantes 95), Primum Ordinis Magistrum elegerunt Henrin/m Walpot, qui anuo 1200. supremum diem obiit. Ad hunc Ordinem solis Germanis, iisque nobili de stirpe natis aditus patebat. Regulam sequebantur 8. Augustini albis vestiti, quibus crux nigra intexta erat. Dividebatur Ordo in equites contra hostes pugnantes, et in sacerdotes rem sacram administrantes , quos successu temporis e civili etiam conditione suscipiebant. Rebus Christianorum Palaestinensium in pejus versis etiam equites Teutonici semet inde auferre coacti, sedem sibi in Europa quaesiverunt, Supremo Ordinis Magistro Venetiis residente, sei? cum anno 1229. Massoviae dux Conradus eos adversus Borussos, 91 91) Jacobus de Vitrico Hist.Hierosolym. c.,’66. 95) Chronic. Prass, c. 2.