Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
jam inter suos regia pollebat auctoritate, postquam Astricus rebus e sententia compositis Roma redivisset, Strigonii per Dominicum Archiepiscopum ###) solenni ritu inauguratus, nomen regium cum diademate sumsit, et primus in Hungária rex Apostolicus dictus est, quem titulum longe splendidissimum una cum juribus Regis Hungáriáé successoribus suis reliquit. Inter S- Stephanisuccessores hac periodo vel maxime notari merentur Andreas et Bela fratres, qui licet discordias propter solium regni foverent, eas tamen ita composuerant, ut Andrea rege permanente, Bela tertiam regni partem titulo ducis teneret, et spem successionis post mortem fratris haberet. Verum pax haec diuturna non fuit, timens enim Béla, ne per filium Andreáé Salamonéra, regni jure exturbaretur , Andreám collectis copiis adgressus est, eoque victo, solium Hung'ariae Albaeregiae conscendit, qui praeter alia rem commercii, et monetae in ordinem redegit, seditiosam plebem compescuit , regnique felicitatem promovere studuit. Katona dissert. X. de reb. Hung. c. 87. Spanyih Hist. Pragm. R. Hung. p. 109, et sequent. Math. Belli appar. ad Histor. Hung. Posonii 1735 —1746. Pray Hist. Hung. Rudae 1801. III. vol. 8. Unde Hunn Zaßig, Hunn Zocßag , ab aliis Ovygos vocati sunt, indeque nomen Hungari ortum fuisse videtur. Gens vero ipsa patrio sermone se vocitare solebat: Magar, seu hodie Magyar, a Megere eo, quod ex hac tribu Arpadi prosapia descenderet, seu a Muagere Hunnorum rege, quem, cum a Gorda fratre propter Constantinopo- litanorum societatem, Christianamque religionem atroces discordiae separassent: ii, qui Muageris , deorumque cultum, ac ritus gentiles sequebantur, ipsi sibi Magarum nomen indiderunt, ac deinceps quoque retinuerunt Cf. Deseritius Tom. I. p. 136. et seq. **) De anno hujus belli scriptores inter se haud conveniunt. Continuator Reginonis et Sige&ertus Gernblaceos. annum unum eun- demque nobiscum nempe 934. assignant, qnod et alii faciunt, uti Vitichind. L. 1. p. 539. 341. Luitprand L. II. c. 8. 9. Gito Fri~ sing. L. IV, c. 18. verum Hermannus Contract, bello huic annum 932. Flodoardus vero 933. assignat. Hinc repetendam, quod nonnulli recentiorum scriptorum, jam uno, jam altero anno pugnam ad Mer- seburgum accidisse statuant. Diplomati S. Stephani regis Abbatiae S, Martini anno 1001. expedito, Dominicus Archiepiscopus , et Vicecancellarius subscriptus legitur. Neque aliud cum probabilitate supponi potest, quam quod idem Archiopiscopus, etiam diadema sacrum capiti regis imposuerit,