Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
168 et plurium provinciarum domina fuerit 33) ; Albertus, qui imperator et Bohemiae rex creatus est, sed duobus tantum annis regno praefuit; et ‘Mathias Corvinus Joamiis Hunyadi potentissimi Hungáriáé Gubernatoris , et belli ducis tilius, qui Austriacos, Bo- hemos, et Tureas iteratis vicibus profligavit, scientias ad eum florem evexit, ut unum hoc regnum, quidquid apud alios doctum, et eruditum esset, sive scientiarum adminicula, sive viri multiplici eruditione conspicui attendantur, sinu suo complecteretur. Bosonii Scientiarum Universitatem celebrem Istropolitanam dictam erexit, Budae pariter Scientiarum collegium, et bibliothecam divitem fundavit, virosque doctos ex Italia invitatos dignitatibus, et proventibus donavit 34). Exstincto tamen anno 1490. Mat hia Corvino cuncta haec salutaria instituta in pejus mutata sunt, cum LUadis- la us Bohemiae rex thronum Hungáriáé conscendisset. Hoc enim in gubernandis negotiis regni remissiore existente, multae provinciae et urbes ab Hungária avulsae, et in ipsis regni visceribus funestissimae factiones exortae sunt 35 36 * 38). Ejus filius Ludovicns II. in proelio infelicissimo ad Mohács anno 1526. occubuit, postquam fatalem cladem magna regni pars, in Turearum servitutem redacta fuit 3G). Quod Bohemiam attinet, illa jam inde a Caroli M. aevo Germaniae velut feudum juncta erat propriis attamen ducibus gaudens. Hos Henricus IV, imperator anno 1061. regis titulum assumere permisit, licet perpetuam regiae dignitatis praerogativam circa annum 1230. tantum Przemislaus 11. et illius successores ab imperatore Philippo II. obtinuerint, quam et Wider tens II. publico decreto confirmavit 3T). Mortem oppetente anno 1305. absque mascula prole Wencesluo !!• Bohemiae regnum Joannes Luxenburgicus anno 1310. obtinuit 3S) cujus 33) Palma Hist. II. T. I!. p. 120—129. Spanyik IIist. I’ragm. H. Epitome p. 201. 34) Bonfinius rerum Hung. L. X. p. 520. et scq. Epi.st. Math. Corvini Cassov, 1744. P. Wallaszky tentamen Instor, hterar. sub Math. Corvino Lips. 1709. 4. Schier de ortu et interitu bibi. Corvinianae 4iennae 1706. 35) Bonfinius Dec. IV. L. IX. p. 608. 36) yicol. Islvdnfy Histor. de reb. Ilungar. L. VIII. p. 82. 37) Instrumentum hoc in libris miscellanee»um conservavit Balbinus. 38) Alberlini Mussati historiae Augustae de gestis Henrid' Vll. Caesaris lib. 16. Venet. 1036 f.