Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

8 «eruli non! primo incolere caeperunt. Antea enim, prout e veterum testimoniis constat, his in terris aliae gentes domiciliabanfur ; ita partem regni trans Danubium sitam tenebant Pannones, cis Danu­bium Qua(li, trans Tibiseum Daci, cis Tibiscum Jaziges et Slavi habitabant. Hos diversis temporibus subjugarunt jam Avares ejus­dem cum Hunnis originis circa finem seculi sexti in Europam imi- grantes, jam Bulgari, jam Moravi. Debellatis per Carolum M. Avaribus pars eorum in Pannonia remanens reliquis Caroli M. subditis juncta et aquis S Fontis baptismalis lustrata, alia vero pars in orientem reversa, verum a Bulgaris penitus sublata est27 * * * *)* Donec tandem circa annum 893. Hunni tertia vice sub nomine Hungarorum in Pannoniam venissent, eamque occupassent. Qua autem origine nati sint Hungari, undeque advenerint, res est, in qua determinanda non parum desudant eruditi. Ex multorum sen- tentijs nobis pracplacet ea, quae Majores nostros ex Hunnis Sa- hiris *); qui olim ad montem Caucasum habitaverunt , descen­dere statuit, idque tanto magis, quod teste $. Hieronymo, et Agat/iia scriptore graeco ex illis multos jam Attila inter milites suos numeraverit. Cui sententiae inde quoque mopienta accedunt, quod 1) Constantinus Porphyrogenitus in opere de admini­strat. imper. Orient. c. 42. dicat Hungaros longe citius vocatos fuisse Sabiros quam Tureos. 2) Scylax aeque scriptor Graecus ait, Hungaros Danubii accolas olim Tureos nuncupatos, Hunno­rum posteros esse, ac olim ad montem Caucasum habitasse. Jam autem ex Procopio, qui Justiniani imperatoris exercitum comi­tabatur, certo constat, populos illos, qui ad Caucasum montem habitabant, Sabiros vocatos fuisse, multisque bellis inclaruisse It adeo nullum dubium superesse possit Majores nostros ex Hun. nis Sabiris descendere, ac regionem borealem Caucasiorum mon­tium olim tenuisse 2S). Igitur Hungari Pannoniam ingressi Ar- pado duci, ejusque successoribus supremam potestatem conferen­tes totam regionem a montibus Carpaticis usque ad Savum, Sfy­27) Eclog. Hist. <1e rebus Byzantinis opud Strifter de Avaricis c. X!Yr. §. 161. ad aim. S14—820. 28) Gregorii Dankovszky Hungarae Constitut. Origines Gentis incunabula, et diversae sedes etc. Posonii 1826. item Ejusdem Ilung. Gentis avitum cognomen , origo genuina, Posonii 1825.

Next

/
Oldalképek
Tartalom