Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
i5a huissent. 2). Decedente anno 1254. Conrudo IV. cum filius ejus rainorennis Conradinus ultimus surculus familiae Hohenstauficae regni Germanici habenas gubernare non valeret, secutum est veri nominis interregnum 3), quo durante principes Germaniae non tantum de jure successionis concertabant, verum et strages , rapinas , imo et caedes exercebant 4). Et quamvis caeso per Caro- lum Andegavensem Conradino R?/dolpbus Habsburgicus vir acri ingenio, et prudentia praeditus, arte militari insigniter instructus, anno 1273. in imperatorem electus, totum se liuic devoverit, ut statum Germaniae vehementer turbatum ordinaret5), omnia tamen post ejus mortem mox iterum collapsa sunt. Nam sub Alberto ejus filio, cui Austriam devicto Oltocarv Bohemiae regi ademptam jure haereditario reliquerat, Helvetii mutuae defensionis foedus anno 1307. iniverunt 6); sub Sigismundo imperatore Hussitae trcdecim annoruin spatio toti Germaniae strages intulerunt 7). Sub Friderico III. (IV.) principe quidem diuturni regiminis, sed ignavo Austria intestinis motibus debilitata, et Hungarorum armis clade affecta est, cum ii sub Mutlhia Corvino iterato Austriam ingressi, et occupata Vienna aliisque dissitis regionibus Fridericum, et ejus exercitum devicerint ita, ut is promissa nonnisi ing’enfi auri summa, restitutisque terris ad Hungáriám spectantibus pacem obtinuerit 8). Quantum vero ad imperium Orientale seu Byzantinum, istud postquam a pluribus seculis jam principum et populorum suorum imprudentia et diversorum hostium incursionibus vexatum fuisset, hac quidem aetate auxilio militum crucigerorum contra progressus * 12 2) Malth. Ferii. p. 777. 786. Jamsilla de gestis Fritier.lt. et filior. ejus apud Murator. T. Vlll. p, 497. Friedr. v. Raumer Gesch, der Ho- henstauf. und ihrer Zeit. J^e i p z. 1824. II!. B. 3) Pölitz Weltgesch. für gehild. Leser. T. II. §. 350. p, 444. et' s. 4) Pölitz ibidem et Frftgm. Uratis, p. 93. Epist, Lrhani ad Richard, apud du Mont. T. I. P. I. p. 404. 5) Chronicon C olmar, p. 40. Diploma Rudolphi apud Chifflet Vesont. P. 1. c. 58. p. 229. et aliud apud Du Mont. T. I. P. I* P- 273. 6) Guillimannus de reb. Helvet, L. II. c. 16. 12. 5. et seq. A'icolaui Burgundus Histor. Bavar. L. I. p. 27. 7) Theobaldus de bello Hussitico c. 31—56. deneas Sy/vius c. 38. 42 — 44. 8) Strutiu* Per. X. Sect. II praesertim §. 24. 26. 27. 34. etc. Spanyik Hiat. Pragm. regni Hung. Comp. $. 8. p. 343. et seq.