Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

153 bus : Sancta , magna , et universalis synodus , quae per divinam voluntatem , et gratiam , et sanctionem amicorum Christi, ac Deo Confirmatorum imperatorum nostrorum Basi/ii, et Constantini congregata est — — — definivit subter annexa. **) Legatos sedis Romanae concilio praesedisse acta ipsa concilii manifestant. Ex his enim clarescit legatos Pontificis ante omnes suf­fragia tulisse, primos nominari, et ante reliquos actis Concilii sub­scripsisse. Nec praejudicat huic sententiae, quod Sessio VIII. etX. imperatores Basilium , Constantinum, et Leonem praesidentes vo­cet, nani praefuisse imperator dicitur non respectu auctoritatis, sed honoris, quo eum Synodus, ut Ecclesiae advocatum, non ut causa­rum ecclesiasticarum judicem condecoravit. Anastasius bibliothccarius in notis ad concilium generale VIII. observat, nonnullos episcoporum, postquam libello a Pontifice Romano transmisso subscripsissent, subscriptionis suae poenituisse, ac imperatori, et lgnatio, occulte ad aures dixisse: „Non bene fa­ctum fuisse quod Ecclesiam Constantinopolitanam tanta subjectione Romanae subdi permiserint, ita, ut hanc ei tamquam Dominae an­cillam tradiderint.“ Quibus assensus imperator subscriptiones occulte auferri, verum legatis contra factum protestantibus eas restitui fecerit. Q $• 59. Coutinuatio. Ad sessionem sextam comparuit Basilius imperator. Is per legatos Pontificis Romani interpellatus, ut ea, quae a Nicolao, et Hadriano Pontificibus contra Photium statuta sunt, execu- tioui manciparet, cunctos factioni Photianae adscriptos episco­pos , reliquosque e clero ipsi adhaerentes per Protospatharium ad synodum venire jussit. His comparentibus literae Nicolai I. Pontificis ad imperatorem, et Photium expeditae perlegebantur ut ex his Photii electionem, et ordinationem invalidam fuisse agnoscant. Post haec legati episcoporum Orientalium longa ora­tione probarunt /«v/«OYresignatiouein, et Photiiintrusionem nun­quam ab ulla earum ecclesiarum, quarum vices sustinent acce­ptatam, aut approbatam fuisse, neque ullam inter Photium, et Ecclesias suas literarum communionem viguisse, cessionem antem Ignatii, quam nonnulli praetendunt, nullius omnino mo­menti esse, utpote coactam, et tyrannice expressam. Plura quidem adducebant praesules Photio adhaerentes, ut ordinatio­

Next

/
Oldalképek
Tartalom