Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

la fuisset, infra breve tempus ordalia auctoritatem amisissent, eessareque debuissent. Ilinc et illud explicatum habet, cur nempe principes seculares contitutionibus suis ordalia confirmaverint l9)ac ipse Hincmarus Rhcmensis episcopus eadem zelosissime defende­rit. Vid. Tractat. Himmár íthem. de divortio Lot har ii, et Teut- hergae. Cellot in historiae Gotteschalei append, inter miscéll. opu­séul, 6. de vulgari Dei judicio. f Non desunt quidem eruditi, qui Sacerdotes per occultas natu­rae vires innocentiam salvasse statuant, dum nempe illi perco­gnita sibi naturae arcana effecerint, ne ignis adurat, sicque inno­centia manifestetur, quales arcanae artes sicut hodie multis notae sunt, ita jam aevo medio notae fuerint. Rem autem sic explicant. Ordaliorum tempora, et modum Sacerdotes defigebant, judice, et populo testes tantum agentibus. Cum vero Sacerdotum plurimum in- teresset, rem justissime administrare, sequenti ratione procedebant: 1) in illis, quos innocentes esse, ex adjunctis causae jam noverant, fiduciam in Dei justitiam, in reis vero metum Dei excitaj e solebant. 2) Postquam Sacerdotes se ipsos de causantium innocentia, aut culpa uberius informassem, reum per eloquentiae verba et adparatus or­daliorum tanto horrore repleverunt, ut is delictum suum occulte potius fateri , quam terribilem probam subire voluerit. Pro casu au­tem eo, quo reus crimen suum nullatenus fateri voluisset , ordalia Sacerdotes ita dirigere sciverunt, ut delictum prodiverit, cum v. g. efficere sciverint, ut cadaver moveretur, aut vulnera sanguinent cmitlepent, dum homicida illud tangeret. Ubi autem accusatum in­nocentem esse comperissent, omnes suas de occultis naturae viribus cognitiones eo impenderint, ut eunt tueantur, et a condemnatione« liberent. V. Fr. Maier Geschichte der Ordal. Jena 1795. 8. J. J. A Hoof: von den Ordal. oder Gottesurtheil. Main/. 1784. 8. C. Zwi­cker: IJiber die Ordale Götting. 1818. 8. ]). Tiedeinan Ursprung der Oldalién in Berliner Blättern von Biester Berl. 1798. März Npo 1. §. 52. 'J 3 Vitae monasticae propagatio, et reformatio. iSensuni religiosum hujus aetatis etiam ingens vitae monasti­cae propagatio testatur. Nequ«. pauca orbi Christiano emolmnenia protulerunt plurimorum Benedicti nor um monasteria per Deciden­tem effldrentia, cum ea Christianae pietatis, literarum, et sapientiae 19) Capit. I. Caroli M. de anno 809. in Balmii Capital. icg« Francor. T. 1. p. 4f)0. — 136 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom