Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
C §. 50. J> / Mores Christianorum. Morum corruptela priori jam periodo inchoata nunc ultro serpebat, et omnes tam clericorum , quam laicorum classes invadebat. Foedissimam corruptionis faciem vividissimis coloribus depictam, legere licet in documentis aevi sive publicis, sive privatis. Neque aliud testantur leges civiles { acta , et canones conciliorum \ quae ab episcopis in Gallia desiderantibus terrae principibus convocabantur ad corrigendos mores, seu ad fuganda homicidia, et perjuria ad dispellendas rapinas, et fraudes, quas nomine magiae exercere solebant. Haec vitia vel maxime depascebant nobiles, qui comes- sationibus, et ebrietati indulgebant, alienorum bonis inhiabant, vindictae studio, et aliis violentiis dediti erant. Sed nec clerus . multo melior erat, leges enim hujus temporis nihil magis persequuntur, quam cleri avaritiam, Simoniam, concubinatum, aliaque grandia crimina, apud eum adeo regnantia, ut totam Hierarchiáé ecclesiasticae Subordinationen! fere everterent. Ipsam adeo S Petri cathedram mores corrupti deformabant *'). Concilium Moguntiae anno 888. celebratum -detestatur vitia inde orta, quod mulieres sub eodem cum clericis tecto cohabitare permittantur. In concilio Batavien- si anni 850. convocato interdicitur episcopis, ne convivia sumptuosa celebrent, nec moriones distractionis gratia alant, aut spectacula frequentent. Mi/tcmurus Rhemensis, et Rabanus Maurus testimonium perhibent, quantum ponderis homines vel inanibus incantationibus tribuerint. Episcopi quandoque imberbes adhuc, et nimis juvenes constituebantur, et nobiles non raro ex servis suis aliquem S. Ordinibus initiari curabant, ut haberent, qui ipsis in sacello domestico missam legeret. Lugubrem morum in Italia statum liberrime recenset Ratherius Veronensis episcopus, qui laxos cleri mores severissime perstringit, et totius corruptionis originem a contemtu sacrorum canonum derivat #*). Reperiebantur quidem nonnulli episcopi, disciplinae ecclesiasticae custodes, uti Otio Vercellensis , qui seculo X. leges severas contra vitia dictabat, malos cleri mores reprehendebat, et varios abusus e medio tollere conabatur 14). Verum ad malum radicitus exstirpandum minime suffi- * 9 I I) De pressuris eccles. et epist. edit, a D’acherio in Spicileg. T. V. p. 401, 9 * — 131 —