Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

131 filii imperio praefuit, magistratibus cuoctis mandavit, ut Fau- licianos omnes, qui ad Religionem Catholicam trausire nollent, supplicio afficerent, quod mandatum tanta severitate executioni mancipatum est, ut fere centum Faulicianornm millibus mors inferretur, reliquis Melitinam in Armenia secunda Arabibus sub­jectam dilapsis. Hinc vindictam gravissimam spirantes arma con­tra Graecos sumserunt, et initio quidem praedonum more limites eorum depopulabantur, postea vero jam suis ex potestate Graeca ad se allectis, jam captivis ad sectam suam compulsis per al­terum seculi IX. dimidium bella contra Graecos varia quidem fortuna , sed semper cum maximo ditionum Graecarum damno gerebant 4), tantum postea aucti, ut Armeniam velut provin­ciam propriam occuparent, principemque e suis constituerent 5). Neque hic tantum subsistebant, sed ad alias quoque provin­cias doctrinam suam propagabant, vicinos Bulgaros et Chazaros ad castra sua pertrahentes 6). Inde in Italiam aiiaque regna occidentalia semet effuderunt, ubi postquam errores suos varia ratione alteratos aliquamdiu clam propagasscnt, sequeuti perio­do sub diversis nominibus in lucem prodiveTunt. Pauliciani licet in nonnullis placitis a secta Manichaeo­rum differant, his tamen vulgo accenseutur. Doctrina eorum in his fere consistebat: 1) distinguebant summum Deum a mundi conditore, 2) docebant Christum quem corpore coelesti ornabant, per Mariam ut aquam per canalem transiisse , adeoque eum nec vere passum, nec mortuum fuisse , unde nec crucem nec Mariam colebant. 3) Vetus Testamentum utpote a Demiurgo conditum prout et viros in eo laudatos respuebant, novum Testa­mentum vero demptis duabus epistolis Petri cum Christum negasset 7) , amplectebantur, illud tamen allegorice explicabant. 4) Nec Baptismum conferebant, nec Eucharistiam conficiebant, sub illo Christum,velut aquam vivam, sub hac vero salutarem ejus doctrinam intelligentes. 5") Duo principia alterum bonum, alterum malum sta­4) P/iQtius L. 1. contra Manichaeos p. 74. in Wolfii anecd. Graec. T. I. p. 125- Petrus Siculus. 5) Georg. Cedrenus compcnd. bist. T. II. p. 54!. Zonar as Annál. L. XVI. T. II. p. 122. edit. Ven. fi) Xico- faus l. epist. ad Bulgaros N. lOfi. mentionem eor. facit apud llar- duin. T. V. p. 384. 7) Photius Lib. II. contra Manichaeos p. 74.

Next

/
Oldalképek
Tartalom