Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

betuF. Hoc tamen certum est de Photio , postquam nunc ultima riee a Sedo Patriarchali amotus fuisset, nullam ampiius in Historia men­tionem illius fieri. Assertum vero illud , quod Photius ad communio­nem Ecclesiae Romanae rediverit, et in eadem etiam mortuus fue­rit, satis refutavit Leo Allatius in opere de Ecclesiae occident, et orient, perpetua consensione L. II c. 6. CAPUT IV. De Haeresibti s. §• 44.^5 P ,a it I i c i a n i. Seculo IX. magna incrementa coepit secta nova dicta Pau- licianorum, quae jam circa medium seculi VII. in Armenia ex reliquiis Manichaeorum conflata erat. Nomen suum juxta aliquos sortita est a Paulo Armeno, qui Phanareae in Armenia Joanni cuidam sociatus coetum collegit, eique doctrinam suam com­municavit Alii sectae originem inde repetunt, quod illa pro norma religionis suae praeter Evangelia maxima ex parte epi­stolas Pauli adoptaverit. Jam undecunque origo sectae derivan­da sit, hoc tamen certo constat, Constantinum quemdam anno 674. in eadem erudienda et instituenda excelluisse, utpote qui sectae novam formam indiderit, eamque mirum in modum au­xerit, propterea jubente Constantino Pogotialo imperatore, la­pidibus obrutus I) 2J. Cam autem secta penes haec etiam impedimenta augeretur, imperatores Graeci nempe Constantinus Pogonatus et Justinianus II. belli ducibus et magistratibus suis mandatum dederunt, ut sectam hanc radicitus exstirparent. Hoc sentientes Pauliciani ex Armenia vicinas terras Arabibus subiectas petie­runt, aliis in Phrygiam et Pisidiam fugientibus. Et licet hic ini­tio seculi IX. sub Nicephoro imperatore ipsis pacem concedente non parum aucti sint 3), subsequentes tamen imperatores praesertim vero Theodora quae nomine Michaelis minorennis I) Photius Lib. I. contra Manich. 74. in IVolfii anecdot. Graec. T. J. 2) Petrus Siculus Hist, de ortu, progress, et occas. IManichaeor. edit, a Matth. Kader. Ingolst. 1604. 4. 3) Cedrenus Compend. hi­etor. T. II. p. 4S0. edit. Paris.

Next

/
Oldalképek
Tartalom