Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

117 legitimum Patriarcham agnovit rescissis omnibus actis, quae in prioribus conciliis contra illum deliuita erant, omnesquc cos, qui " Pholio communicare detrectabant, anathemate perculit. Proces­sionem Spiritus S. quidem nec verbo attigit conciliabulum , cum Pholius metueret ne legati Pontificis totum conventum proscri­berent, verum sexta post conciliabulum septimana episcopi Pho­lio adhaerentes in aurea palatii triclinio collecti Symbolum Ni- caeno-Coustaiitiuopolitanum omissa particula Filioque recitarunt, et denuo publicarunt , ne ullus symbolo huic quidquam adjun­gere audeat 42). '*) Seriem hanc perperam actorum a legatis reducibus inaudiens Joannes VIII. illico Pholium novitus e sinu Ecclesiae ejecit, ad quod publicandum Murinum legatum ia urbem regiam expedivit. Hic vero provincia sua adeo strenue functus est, ut imperator in obversum juris gentium carceribus eum mancipaverit, ac integro mense clausum tenuerit, omni re­verentia erga sedem Apostolicam seposita 43). Joannis VI IT. successor postea factus Marinus non obstante Basilii impera­toris sollicitatione ut Pholium in communionem reciperet, nec ei, nec adhaerentibus unquam communicare voluit, cujus vesti­gia et Hadrianus III■ et Stephanus VI. pariter secuti sunt. Imo gravior eaque ultima procella Pholium exspectavit. Mortuo enim Basilio imperatore successor ejus Leo Sapiens Pholium seu0ob couspirationem.detectam , seu ut fratrem'suum Stepha­num praemiaret, anno 88G. sede patriarchali privavit, ac eun­dem fratrem suum Stephanum in Patriarcham denominavit **). A quo tempore sopitum quidem fuisse videbatur ferale Schisma donec circa medium seculi XI. renovatum fuisset, occasionem dante Michaele Cuerulario Patriarcha Constantinopolitano, viro superbo, violento et Latinis inimicissimo. Hic audacia inaudita uni­versam Ecclesiam Latinam adgressus datis anno 1053. ad Joannem Tranensem in Apulia episcopum literis , suo et Leonis Acri- densis Bulgáriáé Archiepiscopi nomine scriptis, sequentia expro­bravit 1) quod Latini in pane azymo consecrent cum Judaeis com­municantes, 2) quod suffocatorum nec non immundorum animalium carne vescantur, 3) quod Latini monachis esum carnis indulgfeant, 42) Vid. Mann Collect. Concil. T. XVI. p, 373. et seq. 43) Literae Ste­phani VI. ad IíasíIium imperator.

Next

/
Oldalképek
Tartalom