Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

3 rátör Lotharius Italiam et Lotharingiam, iil est provincias inter Rhenum et Sealdim usque ad mare Mediterraneum obtineret; Ca­rolus reliquas provincias Franciáé consequeretur usque ad Iberum; Ludovicus denique Germaniam, quae nunc primum ut proprium a Francia separatum, et independens regnum comparet, sortiretur. Hujus partes erant provinciae Germaniae cis Rhenum sitae cum ci­vitatibus Moguntia, Vormatia et Spira trans Rhenum locatis 10). Cum Germania Italiam, et imperium Romanum Oólo M. anno 96Ö. conjunxit ]1) quod exstincta in Ludovico infante stirpe Carolin- gica ad duces Saxonicos et Franconicos transivit * 12). Imperium vero Orientale, seu Byzantinum quamvis persiste­ret adhuc, sensim tamen deliciebat adeo, ut viribus exhaustura exitio suo semper magis adpropingvaret. Nam praeter domesticas circa religionem exortas lites et scissiones quae subditorum ani­mos ab invicem separabant, adversitatum publicarum numerus inde plurimum auctus est, quod Imperatores Graeco-Romani regimen parum curarent, ignavia et consilii defectu laborarent, in throno ipso vacillantes, sicque imperium et subditos contra Arabum, seu »Saracenorum undique incurrentium devastationes tueri non vale­rent. Infelicem Italiae jacturam (Siciliam et Calabriam occuparunt Arabes) I3) mox alia mala sequebantur; nam breve post tempus iidem Arabes, seu Muhammcdis asseclae anteriorem Asiam et Africam sceptro Graecorum penitus eripuerunt, sibique subjecerunt. A quo tempore res eorum adeo collapsae sunt, ut cruciatarum ex­peditionum auxilio ad quantamcunque sui sustentationem indigerent. Cons latit. Porphyrogen. L, I. p. 8—12. Theophanes p. 402. Hist. Miscell. L. XXIV. p. 172. Elmacinus L. 11. p. 118. 119. 123. Ahulpharajus p. 233. Du-Fresne Famil. Byzant. p. 129 —130. Cedrenus p, 499—508. JO) Sigeiertus Cemblacen. an. 843. 844. Imperii Chion. S. Bertini c. XII. p. II. Conring. de fin. imperii c. 3. cf. Fvlilz die Weltgesch. für gebild. Leser T. II. §. 308. p. 353. II) Dilmar. L. II. p. 333. 12) Schmidt Geschichte der Deutschen 1. Th. p. 394. seqq. p. 1— 265. Le Bret Geschichte von Italien 1. Th. p. 86, seqq. II. 1—95. Mensel Geschichte von Frankreich. 13) Bülitz die Weltgesch. für gebild, Leser T. II. §. 321. p. 376. 1 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom