Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
logiae morali casuisticae viam aperientes. Ut adeo per tria periodi hujus secula Theologia moralis Christiana etiam penes summam eruditorum operam haud magnos progressus fecerit. Tandem et Theologiae mysticae hoc tempore usus magnus invaluit, tum per auctum monachorum numerum, tum per propagationem scriptorum mysticorum nomen Dionysii Areopagitae portantium, quae Maximus confessor Scholiis illustravit, et Ludo- vicus Pius in Latinam linguam verti curavit. Quamvis enim prima haec versio ab Hilduino abbate ad S. Dionysium prope Parisios adornata obscuritate et barbarismis laboraret, nova tamen per Joannem Erigenarn Scotum ad mandatum Caroli Calvi suscepta ob elegantiam suam nimiopere placuit, et Theologiae, mysticae amorem magis semper propagavit. §. 39. Controversia theologica Paschasii Radberti. Non parvam attentionem excitavit controversia de modo praesentiae corporis et sanguinis Christi in Eucharistia inter Gallos seculo IX. mota. Licet enim omnes tenerent verum Christi corpus et Sanguinem in Eucharistia adesse, de modo tamen hujus praesentiae varia sentiebant, cum nulla adhuc Ecclesiae lex definivisset quid de hac re docendum sit. Occasionem controversiae dedit liber de corpore et sanquine Domini, quem Pascha- sius Radbertus monasterii Corbejensis ad Somonam Or. B. abbas anno 831. vulgavit. In hoc, qui totam de Eucharistia doctrinam complectebatur, docuit Paschasius, post consecrationem praeter figuram panis et vini nihil adesse, quam Christi carnem et sanguinem, eandem carnem, quae ex Maria nata, in cruce passa et a morte resuscitata est, eundemque sanguinem, qui e Christi latere manavit 22). Doctrina haec praesertim vero ultima ejus pars, quae licet hucdum penitus ignota non fuerit, utpote in se clarissima, et in operibus Patrum contenta nonnullis nova et of22) De empore et sanguine 831. edit. stud. Joan, a Füchte Heinistad. Itilß. 8. et in Marlene et Durandi collect, amplies. veter, “script. T. IX. p. 367.f et seq. idem docuit Bincniar. Rheinens, epist. ad Carol. C.alv. de cavendis vitiis et virtutibus exercendis c. 12.