Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

94 3) Humber tus coenobii Tullensis Benedictinus, postea ad Silvae Candidae episcopatum promotus, et S. R. E. Cardinalis fa­ctus a Leone IX. Pontifice R cum pluribus aliis Constantinopo- lim eo fine deputatus, ut Latinam Ecclesiam contra objectiones Graecorum vindicaret, qui et formulam abjurationis Berengurio ad subscribendum propositam composuit. Vir a pietate et profa­narum aeque ac sacrarum scientiarum cognitionibus celebratus "). Opera quibus hanc nominis famam complevit sunt: a) Liber ad­versus calumnias Michaelis Patriarchae Constantinopolitani, et Leonis Acridani ,0°), quo objectiones tum horum, tura totius Graecae Ecclesiae factas Ecclesiae Latinae, leves et nulla atten­tione dignas esse ostendit, ß) Libri tres adversus Simoniacos u"). y~) Relatio rerum ab Apostolicae Sedis legatis Constantinopoli anno 1054. gestarum ,02). C 4) Ademarus pariter monachus ex coenobio Lemovicensi S. Martialis 103) qui Historiam Franciae continuavit, ac egregia de rebus Franciae praesertim Aquitaniae recensuit in opere, quod Chronicon Aquitaniae inscripsit, et ab anno 829. usque ad 1029. perduxit I04 105 *). Exstat insuper in ejusdem scriptis Epistola de Apo- stolatu Martialis Lemovicensis ,05). Fatis functus anno 1030. 5) Glaber Boduphus coenobii Cluniacensis monachus, Ord S. Uened. regnantibus in Gallia Roberto et Henrico 1. florens ,06). Opera quibus sibi nomen comparavit, sunt: Historia ab anno circiter 990. usque ad annum 1046. quinque libris deducta I07 *), item vita S. Guilelmi abbatis , et S. Benigni Divionensis ,0?)- Ex hac vita decessit post annum 1048.-1 6) Lanjrancus Italus Papiae natus Ord. S. Benedict, sodalis, Beccensis monasterii prior, inde Cadomensis abbas, ac tandem 99) Hist. Iit. de la France T. VII. p. 57. et seq. 100) Basnagii The- saur. monum.T. III. p. 277. et seq. 101) Continetur in Martene et Durandi Thesaur. Anecd. T. V. p.629. et seq. 102) Basnage The- saur. Monum. T. III. p. 325. 103) Hist. Iit. de Ia Fiance T. VII. p. 300. 104) Legitur in Lahbei biblioth. nov. Mss. T. II. p. 151. 105) Mabillon Annál. Ord. Bened. T. IV. p. 717. 106) Hist. Iit. de la France T. VII. p. 399. 107) Exstat in Fithoei scriptor, se­cui. XI. Franc, p. I. et Duchesne script. Franc. T. IV. p. I, 108) In Act. SS. T. I. Kal. Januar.

Next

/
Oldalképek
Tartalom