Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
91 scientiarum mathematicarum egregie peritus, ac in theologicis quoque versatus 86). Plura ingenii sui monumenta nobis reliquit qualia sunt: «) Epistolae quibus aevi illius historia illustratur S7 *). (5) Tractatus de Geometria 8S) Rhetorica, Mathesi etc. nec non Tractatus de Corpore et Sa/igviue Domini 89), fatis functus anno 1003. 8) Abho patria Aurelianensis, monachus Floriacensis , ubi et prima literarura rudimenta percepit. Cum pluribus monachis in Angliám ad prosequenda studia favoribus Oswaldi Eboracensis Archipraesulis invitatus , et postea Floriacensi monasterio in abbatem datus est 90). Ex operibus pluribus, quibus inclaruit maxime notari merentur: a) Epitome de vitis Romanorum Pontificum XCI. /3) Vita S. Edmundi Angliáé regis et martyris 9I). y) Epistolae et alia opuscula, quae majori ex parte interierunt, et in fragmentis solum supersunt. 9) Widikindus coenobii Corbejensis in feaxonia monachus et scholae Claustralis ibidem florentis magister, a lectione et elucu- bratione librorum notabilis. Ex operibus ejus maxime notari merentur: Annales de rebus gestis Henrid Aucupis et Odonis M. in tres libros divisi. Anno 1004 diem supremum obiit 92). 10) Elfricus dictus Grammaticus , monasterii Malmesbutien- sis primum abbas, postea Archiepiscopatui Eboracensi Praefectus. Vulgavit idiomate Latino Grammaticam Saxonicam, et Glossarium 86) Annalista Saxo ad an. 1002. in Euardi corp. hist, med aevi T. I. p. 377. et aeq. Platina de vitis Pontif. p. 143. et S. Bowers Hist, dePäpste Conrad. Spoerl dissertatio. Eximins in medio aevo Philosophus Gerbertus postea Silvester 11. etc. Altdorfii 1720. 4. 87) Epistolae editae per Joan. Masson Paris 1610. 4. in Du Chesne Hist Francor. Scriptor. T. II, p. 789. et seq. item Mansi T. XIX. p. 211. et seq. 88) Geometria in Bemard. Pez Thes. Anecdot. noviss- T. III. p. 8. et seq. exstat. 89) De Corpore et Sanguine Domini apud Vezium The*. Anecd. T. I. 2. 131. et seq. 90) Aimoiuii vita Ab- bonis in Mabillon. act. SS. Ord. S, Benedict, sec. VI. P. 1. p. 30. et S. Hist. litt, de la France. T. VII. p. 159. et s. 91) Exstat apud Suriunt die ,20. Novembr. 92) Trithemius de scriptor, eccles. c301. Oudinus com. T. II. p. 478. Fabricii B. Latin, med. et inf. T. VI. p. 327. Libri historici editi sont a Meibomio inter scriptor, rer. Germ T. I.