Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
60 etolus juxta politicam imperii Romani divisionem inter Christianos Ponti, Cappadociae, Bithyniae et Asiae 6), S. Paulus vero inter Macedoniae et Asiae Christianos distinctionem fecerit, proinde episcopis, qui provinciarum istarum metropoles inhabitabant , aliquam praerogativam adscripserit. Iidem insuper contendunt, S. Paulum scribentem 7}: se Titum reliquisse Cretae , ut ea, quae desunt, corrigeret , et constitueret per Civitates presbyteros, nihil aliud quam Metropoliticam vel Pa- triarchicam dignitatem Titi manifestasse. At si ad illud advertamus , quod ante dimidium seculi II. nullum vestigium repe- riatur, factam fuisse distinctionem inter Apostolorum successores episcopos, voces autem Patriarchae et Metropolitae tardiori solum aetate in Ecclesia invaluerint, quisque perspipiet, institutum Patriarcharum nequaquam ad originem Apostolicam, sed ecclesiasticam tantum referendum esse. Sed nec eorum sententia probari potest, qui jam ante Concilium Nicaenum subor- dinationis patriarchalis systema stricte tale, seu et re, et nomine viguisse statuunt; nam argumentum, quod ex Canone sexto concilii Nicaeni pro asserto suo adducunt 8_), utrumque minime probat. Canon enim sextus Concilii Nicaeni I. conditus est occasione schismatis Meletiani, dura quippe Meletius Lycopo- litanus praesul sibi jus in singulis provinciis episcopos, presbyteros et diaconos ordinandi arrogaret, quod tamen ad Metropolitani Alexandrinum spectabat. Cum igitur patres concilii nihil aliud quam pristinam disciplinam restituere, et Metropotitac Alexandrino jus antiquum per Aegyptum, Lybiam, et Pentapolim S. ordines conferendi vindicare voluerint, ita plane prout jus ordinationis in provinciis suburbicariis Romano Pontifici ceu Metropolitae majori proprium erat, suapte sequitur in praedicto canone solum sermonem esse de jure Metropolitae majoris non autem Patriarchae. Esto non negemus canonem illum ita conCJ I. Petri 1. 7) S. Paul, ad Tit. c. I. 8) Canon VI. Concilii Nicaeni I. sic sonat: Antiqua consvetudo servetur per Aegyptum, Lybiam, et Pentapolim, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem , quia et urbis Romae Episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam , ceterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis.