Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
46 que aedes sacrae dirutae et solo aequatae sunt. Persecutioni huic Theodosius 11. bellum contra Persas anno 422. suscipiens finem imposuit ,9). Isdegerdis exempla secutus Vararanes filiusjum Magorum consiliis tum Romanorum, contra quos bellum susceperat, odio non secus ac pater crudelissimam in Christianos persecutionem decrevit. Suspicabatur enim Christianos favere Romanis, patriaeque proditores esse, unde maximus numerus Christianorum supplicio adfe- ctus est 19 20), quoad pax Persas inter et Romanos anno 427. coaluisset. Cunctos tamen hucdum reges Persarum crudelitate, et barbario multum superavit Cosrhoes tanto odio in Christianos inflammatas, ut ingentem copiam eorum diversis tormentis e medio sustulerit ac palam edixerit, semet non contra Justitiiarmm imperatorem, sed contra Christianorum Deum arma stringere velle 2 ‘). Neque persecutio haec crudelissima cessavit prius, quam Heraclius Graecorum imperator suscepto contra Persas bello eosdem sex annis lacessivisset, ac anno 627. in Persidem demum penetrans Cosrhoern regem ad tantas redegisset angustias, ut filius ejus Siroes pacem ab lleraclio petere coactus fuerit. Pacem autem ea sub conditione obtinuit, ut crucem Domini anno 616. a Cosrhoe in Persiam ablatam restitueret. Quo obtento Heraclius ceu victor curru triumphali Constantinopolim profectus, ac lignum crucis propriis manibus servans urbem intravit. Unde posfmodum depositis imperatoriae dignitatis insignibus summa cum devotione Hierosolymam transtulit, ibidem erexit, et exaltavit condita lege, ut quovis anno Festum Exaltationis S.S. crucis eadem die celebretur QorauoMin^og') V. Hospinianus de festis Christianorum p. 143. §. 18. Persecutiones ab Arianis, aliisque intentatae Catholicis. Constantius imperator Arianae haeresi addictus in Catholicos talem persecutionem excitavit, ut paucis describi n queat. Is enim per Arianos in transversum actus vexationes contra <S'. Atha- nasium renovavit, et cunctos Catholicorum episcopos votis ipsius 19) Theodoretus H. E. L. V/ C. 30. Sacrales H. E. L. VII. c. 18—21. 20) T/ieodo’etus ibid Socrates ibid. 21J trocopius debello Persico L 1!. c. 26.