Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
viri hujus convenienter describere plus quam arduum est, prout enim una ex parte Platonis doctrinam sibi familiarem reddere conabatur, ita altera ex parte aniles superstitiones magni faciebat, eisque indulgebat. Solius rationis principia sequi cupiens, Christi doctrinam quidem sprevit, attamen omnibus gentilismi contradictionibus et absurditatibus plurimum deferens, ejusdem praecepta violavit. Superbia abreptus Christianos vilipendit quidem, tanta nihil— minus admiratione eos prosecutus est, ut idolorum ministris et gentilismi sacerdotibus imitandos proponeret. Ingenium possidebat magis splendidum , quam subtile et profundum, in rebus vero ad Deum et Religionem spectantibus plane secum ipso pugnabat. No» defuerunt quidem ipsi dotes singulares, quarum si rectum usum fecisset, ad gloriae culmen eluctari potuisset, at nec naevis carebat et vitiis adeo, ut vere justeque vituperari simul ac laudari queat. Ex his concludere licet, quid de magnificis illis laudibus, quas nonnulli in Julianum apostatam adeo liberaliter effundunt, sentiendum sit ,7}. *) Piotestantes, uti Michaelis von den. Gewölben unter dem Tem- pelberge in Gotting. Magaz. Jahrg. 111. p. 881. aliique eventum huno omnino insolitum, et admirabilem e naturae legibus explicare conamur. At inconceptibile tamen semper manet, qualiter reaedilicationis tentamen non semel tantum , sed trinis vicibus factum , quaris vice effectu caruerit; qualiter multi Judaei illico post eventum hunc Christianam Religionem susceperint; qualiter Judaei tentamen trinis vicibus in irritum cadens non amplius reiteraverint; qualiter porro Julianus ipse tantopere sibi fidens a proposito restituendi templum resilicrit. Quod tamen si desiderio respondisset, prophetiam Christi Matth. XXIV. 2. omnino effectu privasset, imo Judaei aeque ao Gentiles Christo mendacium objicere, et vel ideo doctrinae ejus refragari potuissent. Unde inter ipsos Protestantes reperiuntur, qui asserunt providentiam divinam oportunissimum elegisse tempus ad veritatem Religionis Christianae ope miraculi comprobandam- Talis est Wilh. Warburton in Julian or a discourse concerning the Earthpuacke, and frey eruption , wich defented that Emperors Attempt to rebuild the temple of Jerusalem Lond. 1750. 8item J. Gebhard Pfeil in göttlich besiegter Julian. Gotha 1753. 8. Sqhrbkh. VI. 369. seqq. et GG. Lotter, in Hist- instaurationis templi Hie- 17 17) Montesquieu in Esprit des Lois L XXIV. c. 10. p. 346. ait: post illum non fuisse prinoipvm digniorem, qui hominibus dominaretur.