Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

343 §. 123. Concilium Nicaenum II. Postquam tres imperatores ieonoclastae utpote Leo Isau­rus, Constantinus Copronymus, et hujus filius Leo per 50 annorum spatium sacras imagines impie non minus ac crude­lissime persecuti fuissent, tandem Irene imperatrix nomine mi- uorennis filii Constantini imperio praefecta, pacem diu optatam Ecclesiae restituit, novamque lucem Orientis ecclesiis adtulit (§. 90. period, hujus). Res vero sic evenit: Tharasius Patri­archa Constantinopolitanus statim cum initio electionis suae pro­fessionem fidei et supplices ad Hadrianum I. Pontificem literas expedivit, eundem obtestatus, quo concilium celebraretur 35). Irene imperatrix pariter nomine suo et filii minorennisliterarum ope Pontificem interpellavit, ut Constantinopolim venire digna­retur, concilio praefuturus , aut vero legatos vices ipsius sup­pleturos deputaret 3G), Nuucio hoc Pontifici gratissimo existente illico duos legatos Petrum Archiepiscopum Ecclesiae S. Petri, ct Petrum abbatem S. Sabae expedivit. Circa quod tempus duo quoque presbyteri et monachi Joannes et Thomas nomine trium Patriarcharum illuc adpulerunt concilio interfuturi, et ecclesia­rum Aegypti, Orientis, et Palaestinae fidem orthodoxam deSS. imaginibus professuri. Cum tamen Synodus anno 7S6. Constan- t nopoli inchoata a militibus iconomachiae addictis infestaretur, neque seditio eorum facile componi posset, Synodus Nicaeam Bithyniae urbem anuo sequenti transposita 3T) *). Eorsum igitur confluxerunt, episcopi 350, item legati Romani Pontificis, qui praesidium tenuerunt, nec non legati sedium Orieutalium una cum Thurasio Patriarcha Constantiuopolitano, qui pro sua in­signi perspicacia concilium sub proedria legatorum Pontificiorum dirigebat, comparuerunt quoque abbates et monachi, prout et nonnulli civiles magistratus ab imperatore deputati. In actione 35) Vita Tharasii ab Ignatio descripta in act. SS, Februar. Tom. III. p. 576. Le Quien oriens. Christ. T. I. p. 240. 30) Quae literae le­guntur apud Mansi T. Xíl. p. 984. 37) Vid. Theophanes Scriptor coaevus ct Ignatius in vita Tharasii, Cedrenus, et Praefatio ve­teris cujusdam Scriptoris ad Synodum Vll.

Next

/
Oldalképek
Tartalom