Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
14 rationibus politicis inductum fuisse, ut externe Religionem Christianam profiteretur, interne yero eum nihil minus, quam Christianum fuisse contendunt C3). Ad hoc assertum probandum sequentia adducere solent: Constantinus, cum imperium Romanum solus possidere cuperet, perbene autem sciret, semet militum Christianorum auxilio ad id consequendum carere non posse, Christianum se simulavit, ut sic etiam Christianorum militum favore fretus eo facilius scopum suum consequeretur. Addunt porro , imperatorem hunc egisse vitam homine Christiano indignam, qui nempe filium suum Crispum et conjugem Faustam vita privaverit ; Licinium affinem, et filium ipsius innocentem contrada- tam fidem interfecerit; superstitiosa instituta foverit; Arianos protexerit; titulo et dignitate Pontificis maximi porro quoque usus, atque passionibus diversis utpote superbia, vanitate imo et voluptate abreptus fuerit; denique baptismum usque ad finem vitae distulerit. Verum cuncta haec conjecturis nituntur, omni- que solido fundamento destituuntur. Et quidem relate ad id, quod Constantinus rationibus politicis inductus fuerit ad Religionem Christianam amplectendam, ut sic auxilio Christianorum imperium nancisceretur, reponimus: Constantinum scopum suum etiam in gentilismo adsequi potuisse, nam cum nullus dubitare possit, gentiles tempore Constantini multo plures fuisse, quam Christianos, ac ex Zozimo etiam constet exercitum quem contra Maxentium, Maximinum ct Licinium Constantinus duxerat, non ex Christianis, sed plerumque ex barbaris et gentilibus collectum fuisse, suapte fluit, eum a Christianis nec adversi quid metuere, nec multum adjutorii sperare potuisse, idque tanto certius, quod principiis Christianorum contrarium sit, aut principibus se opponere , aut rebus alienis maxime politicis se immiscere. Nec plus ponderis inest reliquis contra Constantinum ad- ductis argumentis; nam lapsus illius et scelera etiam gravissima id solum indicant, eum non illico gentilismi omnes passiones exuisse, nec etatim perfectum Christianum evasisse, aut communi Christianorum peccandi sorte ereptum fuisse, licet veritatem et Divinitatem Religionis Christianae agnoverit. Nec obstat 03 03) Gottfr. Arnoldus H. Eccles- Tom. I. L. IV. e. 2. pag. 143. seq.