Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
154 et vim prodigiosam iis adscribebant 89 *) altaria, et ecclesias eupereas, erigebant, eas frequenter visitabant ut fortunam et benedictionem divinam inde participarent !'°). Sacris peregrinationibus, in terram Sanctam, ad SS. Martyrum sepulchra invisenda eemet accingebant 91). et sacra corttm Iipsana ex uno Joco in alium transferebant, quod fecit Constantius imperator qui sacras reliquias Andreae, Lucae , et Timost/iei Constantinopo- lim jussit transferri 92). Cftm vero cultui Sanctorum, et Sacrarum Reliquiarum tantum tribueretur, eveniretquenonnunquam, ut rudis plebs eidem ad superstitionem usque adhaereret 93), pastores ecclesiarum summam operam impendebant, ut verum ac genuinum sensum cultus hujus fidelibus suis tum ere , tum scriptis exponerent 94) ac omnem superstitionem et abusus , tollerent. Quare severissime tales increpare solebant, qui moro ethnicorum vinum, cibos, aliaque ad sepulcra Sanctorum deferebant , ac ibidem comessationibus et ebrietati indulgebaut 9V) Ideo etiam synodus Carthaginensis V. anno 398. celebrata altaria per vias passim aut agros constituta, in quibus nullum corpus aut reliquiae Martyrum continebantur, interdixit; quae synodus etiam reliquias idololatricas severissime prohibuit 9G). Inde originem sumseruut S. Augustini durae querelae contra *) Nihil asserto »ostro praejudicat S. Gregorii Xysseni (Lib. do anima, et resurrect.) sententia: Sed etiam daemones concorditer dominationem Christi confitebuntur. Nam verba haeo teste S. Germano Patriarcha Constantinopolitano nunquam protulit S. Gregorius Xyssenus, sed ca Origcnistae scriptis ejus inseruerunt erroribusque suis doctrinam Gregorii interpolarunt« 89) S. Augustinus L, IX. Confess, c. 7. L XXII. de civitate Dei S. Hilarius L, II. de Trinität 90) S. Chrysostom, serm, Ae> Juventio et Maximo 91) Gregorius Xyssen. orat, ad eos, qui Hiero- solymam adeunt T. Ill, oper. p, 568 Hieronym cpist. XIII. ad Paulinum. Petrus Wesseling diss.de causis peregrinat. Hierosolymit: 92) S. Hieronymus contra Vigilantium. 93) Sulpitius Severus do vita S. Martini c. 8. Augustinus serm. 318. §. 1. Jac. Godefrid nd oodic. Theodosii T. III. p. ]72 94) S. Hieronymus epist. ad Hiparium et contra Vigilantium S. Augustinus L. II. contra Faustum 95) S. Augustinum Lib. de moribus Ecclesiae 34. 96) Synod. Crathagin. V, c, 14. et 15. in Harduijti T. I. concilior, p. 988’