Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
12 De veritate et indole visionis hujus multum disputant eruditi. Nonnulli signum illud inter miracula referunt, statuuntque Deum prodigii hujus adminiculo imperatorem ad Religionem Christianam amplectendam disponere voluisse B2), Alii visum hoc causis naturalibus adscribunt, ac opinantur fuLse illud ejusmodi phaenomenon naturale, quo crux lucida in halone solari aut parheliis videri solet S3). Alii denique totam narrationem vellit fabulam recensent, eam- que vel ab Eusebio, vel ab ipso imperatore ideo confictant esse putant, ut pia hac fraude felicius scopum suum assequeretur 52 53 54 *). Nos relate ad sententiam Alberti Fabricii ejusque asseclarum id solum dicimus: Astronomos semper observasse in halone solis circulum quemdam lacidum quandoque coloribus etiam praeditum, in parheliis vero circulum quemdam album horizonti paralellum (solem spurium t 5S) nunquam autem spectasse seu in halone seu in parheliis signum crucis, idque tanto minus, quod in visione Constantini etiam inscriptio rártu vtxu et monogramma 32 contentum fuerit. Quantum vero ad eos qui rem totam fabulis adscribunt, reponimus : eosdem omnino temerarium assertum tenere. Quam enim adferunt asserti sui causam? quo ex fundamento fidem narrantibus denegant, sive conditionem testium, siv« factum ipsum spectemus? Eusebius visionem ex ore imperatoris audivit, oc neuter causam fingerdi sufficientem habuit; imo etiam si voluissent, rem totam effingere, non potuissent; nam signum in coelo non solum iniperator, sed etiam totus exercitus vidit, et multi ex illis, qui exercitui interfuerunt, Eusebio scribente adhuc superstites, eum certo de mendacio accusas*ent. Constantinus porro visionem suam non tantum Eusebio narravit, sed etiam jurejurando confirmavit. Praeterea alii quoque scriptores antiqui uti Lactantius56) Socrates57) Sosomeus58) Fhilostorgius 5 3) Si- cepborus 6 °) relationem Eusebii confirmant, licet quaepiam paullo aliter narrent. Denique idem manifestant antiquitatis monumenta, 52) Gelasius Cyzicenus in Actis. Crncil. Nicaeni L. I. c. 4. Tom, F. Concil. Harduin p. 351. Henricus Noris Append, ad Histor. Donatist. Tom, IV* opp. p, 662. Jacobus G ret ser de sancta ernee L. II. c. 36. 53) J. A. Fabricius in Dissert. Bibi, graeca vol. VI. p. 11. f. J• Andr. Schmid de luna in cruce visa Jenae 1681. 4. 54) Jac. Oiselius Thesauro numismat. antiquor, p. 463. Jac. Tollius adnotat. ad Lactantium de morte persecut. c. 44 p. 267. Jo. Clericus biblioth. choisie, T. III. p. 351. Christophor. Tomasius observat. Halens T. I, p 393. Gottfr. Arnold II. Eccles. T. I. L. IV. c. 2. p. 145. 55) Tomcsányi Physicae Tom. 3. nro 220. et 224. 50) Lactantius de mortibus persecut. o. 44. 57) H. E. L. I. c. 2. 58) H. E. L. I, c. 3. 59) II. E. L. I. c. 6. 60) Ii. E. L. VII. c. 29. _ . ___