Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
170 semper iu promptu erat, reliquos autem ruri degentes, ob defectum lihgvae vernaculae ne quidem aptos fuisse ad Scripturam S. intelligendam, et non raro S. literis ad falsas prophetiat. Sortilegia, superstitionem, imo et haereses abusos luisse. Cum inde ab antiquitati tantam fideles deferrent Scripturae S. venerationem, facile est concipere quare nam inde a seculo IV. sacrorum librorum collectiones sensim augerentur ,3) , et eorum publicae recensiones tam a conciliis, quam a doctoribus fidei exactius instituerentur, ac cum initio saeculi V. in canone librorum utriusque foederis concinnandae fere omnes convenirent. Synodus enim Carthaginensis III. anno 497. celebrata, jam cathalogum divinorum librorum canone 47. condidit, in quo psalmi ccterique libri canonici utriusque Testamenti recensentur, adjectis etiam libris Jobiae, Judith , Sapientiae Ecclesia stici, duobus Machabaeorum, et Apocalypsi **). Praeter Synodum Carthaginensem etiam Pontifices Romani aetatis \|,ujus canones sacrorum librorum texuerunt, in quibus libri Tobiae, Judith , Sapientiae, Ecclesiastici, duo Machabaeorum et Apocalypsis continentur. Ita Innocentius I. epist. ad Exuperium . Gelusius I, in decreto de libris sacris in concilio Romano: Au- gustinus Lib. II. de doctrin. Christ, c. 8. Isidor us Lib. VI. ety- molog; c. I. aliique 14J tradant, canonem veteris et novi Testamenti eundem a Latinis olim receptum fuisse, quem concilium Tridentinum tardius confirmavit, et omnibus adoptandum decrevit^ Praeter Scripturam Sacram a doctoribus aevi hujus etiam Traditionem velut alteram fidei et Religionis Christianae normam acceptatam et fidelibus propositam fuisse testimonia eorum clarissime ostendunt. Ita S. Aihanasius Arianos qui vocem ouomnog rejiciebant, ad Ecclesiae fidem et patrum traditionem inviat 15). Idem sentit S. Basilius his verbis: Dogmata, quae in * S 133 Eusebius H. E. L. IU. c. 25. 14) Conferantur Catalogi S. Athanasii in epist, fest. S. Hilarii Pictav. proleg. in Psalm. S. Cyrilli Jerosol. catech. IV. 8. Gregorii Nazianz. carm. de genuin. Script^ S C/irysostomi in Sinopsi Vet. et N. T. S. Hieronymi epist. 53. ad Vaulin. Hufini in exposit. Symbol, etc. 15} S. Athan. lib. dedocret. Nicaen. fidei. ✓