Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
166 conns, Desiderii ultimi Longobardorum regia secretarius, qui una cum rege suo, aliisque proceribus post expugnatum Ticiuium a Carola M. anno 774. in c^tivitatem abductus est. Vir pro temporum ad junctis et excultus, et obsequiis plenus, et vel ideo Carola M. artium et scientiarum fautori, acceptissimus. Verum ex gratiis imperatoris nescitur quam ob rationem, excussus, ad Beneventanum ducem Desiderii generum se contulit, tan- demque monachum professus in monasterio Cassinensi vitam finivit anno 799 gratias Caroli rursum lucratus. Opera Pauli notabiliora sunt: 1} Historia miscella quam mandato Adelber- gae ducis Beneventani composuit; haec nihil aliud est, quam continuatio Eutropii. 2) Historia Longobardorum in sex libris deducta, qua res gestas, et vicissitudines Longobardorum, inde ab origine eorum usque ad mortem Luit prandi regis recenset. 3) Homiliarium, quod jussu Caroli M. imperatoris ex diversis scriptis sanctorum patrum concinnavit a successoribus postea auctum. 4) Biogrnphiae sanctorum, epistolae, et alia, quae silentio praeterimus 164). IV. Paulinus. miseris parentibus natus, primum agricola, deinde ad Scientias et artes liberales animum adplicuit, tanto cum successu et fructu, ut publicum docendi munus nancisceretur, et Carolo M. acceptissimus esset, cujus protectione ad patriarchatum Aquilejensem elevatus est, anno circiter 794 Scripta S. Paulini majori ex parte polemica, veram fidem auctoris testantur, eumque in disputando exercitatissimum fuisse produnt. Inter ea celebriora sunt. 1) Libellus de Sanctissima Trinitate, quo Felicem Urgelitanum et Elipandum Toletanum solide refutavit, unde libello nomen Sacrosyllnbi adhaesit. 2). Tres libri contra eundem Felicem quo errores ejus denuo refellit , eumque ad saniora reducere conatur ,65). V. Alcuinns natione Anglos ecclesiae Eboracensis diaconus, in litteris Latinis, Graecis et Hebraicis eruditissimus, inElo164) Petrus diaconus de vicjp illustrib. Cassin. c. VIII. Jagemanri’t Geschichte der Wissensch. in Italien III, T. P-1. p. 56. Ejus historica opera edidit Muratorius inter Scriptor, rer. Italicar. T. J. P. I. p 407 seqq 165) Act SS. T. I. Jun. p 713. Ejus opera redegit et edidit Maflrisius oratorii presbyter, Vcnet. 1737. fol.