Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

nuatum est. Reliquit porro nobis excerpta chronica, seu Epi­tomen Historiae Francorum, quam a GregoriovTuronensicom • positam fuisse §. 46. retulimus. IV. Aldhelmus ex stirpe regia Saxonum occidentalium ia Anglia ortus, qui primum ordini S. Benedicti inscriptus, et ab­bas monasterii Malmesburtensis fuit, postea in episcopum Schi- reburnensem apud Saxoues electus, In scientiis sublimioribus, artibus liberalibus et styli elegantia se tantopere distinxit, ut omnium amorem, et aestimationem lucraretur, multum in eo quo­que zelans , ut alios methodum doceret carmina latina compo­nendi. Opera S. Aldhelmi vel maxime celebrari merentur: 1) Liber contra errorem Brit tonum seu contra eos, qui pascha alio, quam defixo per Ecclesiam tempore celebrant. Librum hunc adhuc qua abbas composuit. 2) Carmen de laudibus virgini­tatis item de octo principalibus vitiis , quae juxta Cassianum illo tempore sequentia erant: Gula, luxuria, avaritia, ira, ace­dia, nimia tristitia de amissis bonis temporalibus, superbia, vanae gloriae cupido. 4) Aenigmata quaedam, et epistolae §. 49. , Scriptores Graeci saeculi VIII. Magnum hoc aevo scriptorum ecclesiasticorum defectum viguisse nemini mirum videbitur, qui animo pepeuderit, tristem stragem qua integri patriarchatus, uti Hierosolymitanus, An­tiochenus , et Alexandrinus a Saracenis adeo devastati sunt, ut ne nomina quidem Patriarcharum illius epochae nota sint. Malum auxit, quod Icouolastarum turbae et motus tam vehemen­tes luerint, ut cuucia fere tabularia, monumenta acta et scripta igne, ferroque consumta fuerint. Inter paucos eos scriptores, quos Graecia hoc eeculo genuit, memorabiliores sunt: f\ I. Germanus, qui ex Archiepiscopatu Cyziceno ad Patriar- chatum Constantinopolitauum evectus , Icouomachorum perver­sam doctrinam acriter impugnavit, et impio Leonis Isauri de abolendis ubique imaginibus decreto restitit, qua de causa vio­-------------------------- 1 155) Acta SS. T. VI. Maji p. 7D. Mabillon Act. SSt. Ord. Bened. secui. III. P. I. p. 22. II. Hist. Fccl. — 161 — 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom