Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
VII Et certo, qui aliorum, eruditione insignium virorum opera negligit, aut eorum mentem, et sententias exponere recusat, id optare videtur, ut discipulorum aut lectorum quisque juret in verba magistri, quod tam aTj ingeniorum, quam et Scientiarum dignitate, ac usu prorsus alienum est. Bibliothecarum domesticarum, item Inclytae Scientiarum Universitatis Pestiensis, ac Viennensis Caesareo-Aulicae adminiculis usus, quidquid scopo congruebat, in subsidium meum inde vocavi. Historiae pertractationi Prolegomena praemittenda censui, tum quod ea vulgatis hucdum Historiae Ecclesiasticae elucubrationibus ex parte solum praemissa repererim, tum quod illa velut subsidia Historiae cognitionem mirabiliter adjuvent adeo, ut Historiam sine iis dicente Vossio * **)) coecam esse oporteat. Qualem autem ordinem, et methodum in Historia recensenda adoptaverim paragrapho 88. et 89. Prolego menüm exposui. Quod si Te, benevole Lector! stylus ad elegantiam veterum Classicorum non satis exactus fortasse attentum redderet, cogita, nos in eo conveuire omnes: praestare, ut quis a lectore intelligatur, quam a stylo- laudeiur, cum et ipse Tullius dicat: re bene intellecta de verborum usu nos faciles esse debere. *) Gerard. Vossius in Isagoge chrono), sacrae. **) Cicero Libr. III. de finibus Jbonor. ct maior. Num. I. r: (