Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

513 factus Cornelius P. anno 252. Romae Synodum convocavit, ad quam sexaginta episcopi et ftiulto plures presbyteri et dia­coni convenerunt. In hac Synodo decretum concilii Cart ha gi- nensis praecedente anno per S Cyprianum celebrati adproba- tum , et inter alia decisum fuit: episcopos, presbyteros, et cle­ricos sive sacrificatores, sive libellaticos poenitentia peracta quidem ad ecclesiam admittendos esse, sed ita tamen, ut locum inter laicos capiant, et tam ab oblatione Sacrificii, quam ab omni alia functione ecclesiastica removeantur. Hoc in Concilio JVova- tinnus aeque condemnatus , et ecclesiae communione exclusus est, quae sententia concilii peculiariter Fabio Antiocheno , quem Novafianus fere in partes suas seduxerat, notificata est. S. Cyprianus epist, 52. Eusebius Hist. E. L. VI. c. 43. Car­dinalis Harotiius ad an. 254. §. 90. hic quidem putat sub Cur- nelio duo concilia habita fuisse, at eum emendarunt Pagi ad an. 251. §. 25. et Fillemont T. III. p. 348. Epistolas Cornelii authenticas, et ab aliis ad eum exaratas singu­lari diligentia collegit, et notis illustratas juris publici fecit. Petrus Constant, in epistolis Romanorum Pontificum. §• 112. In causa lapsorum. Cum pax ecclesiastica, morte Decii imperatoris non pri­dem restituta, rursus cessare, novaque persecutio adpropin- guare videretur, episcopi Africani sexaginta sex anno 252. sub praesidio S. Cypriani a5) Synodum Carthagine rursus cele­brarunt, et loco decreti praecedente §pho attacti, alterum id- que longe mitius decretum ob imminentem persecutionis procel­lam condiderunt. Fecerunt quippe distinctionem inter illos, qui in Ecclesia remanserunt, et inter veri nominis apostatas, qui ad vitam ethnicam rediverant,aut ad haereticos et Schismaticos trans­euntes Ecclesiam infestaverant; ac priores sine ulla dilatione ad Ecclesiae communionem admiserunt licet totum poenitentiae tempus non exegissent, dummodo peccata sua dolore sincero lugerent, et veniam a Deo humiliter precarentur, quo sic ad subeundum marty- 35 35) Fleury Hist. Eccles. T- II. p. 238. edit. Paris. /, Hist. Eccl. 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom