Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
499 sent, communicandum esset? magna animorum altercatio exorta est, cum alii strictam praemittendam esse poenitentiam dicerent, alii vero tristem lapsorum casum miserati, eos nulla poenitentia acta in ecclesias suas reciperent. Ceterum multi inter lapsos reperiebantur, qui non postulabant reconciliationem absque peracta paenitentiae , verum martyres et confessores in carceribus detentos obsecrabant, quatenus ipsis libellos pacis largirentur, quibus obtentis reconciliationem quasi debitam adurgebant, et episcopis resistentibus significabant, non sibi, verum martyribus ipsis )ion obtenta reconciliatione derogari 232). Abusus hos S. Cyprianus adstipulaufe clero Romano tollere volens plures epistolas e loco refugii Carthaginem misit, nuncians, ut lapsi interea expectarent, quoad concilium, cessante persecutione convocari posset, in quo examinatis eorum causis cuique pro ratione delicti conveniens poenitentia dictaretur. At vero lapsis has dispositiones non acceptantibus ad removendum Schismatis periculum provissorie constituit; ut illis qui pacis libellos a martyribus haberent, in vitae exitu absolutio concedatur. SicqUe &. Cyprianus lapsorum tumultus provisorio primum decreto Composuit , postea vero elapsa persecutionis tempestate peremptorie statuit: libellaticos, cum reipsa non sacrificasseut, ad communionem ecclesiasticam sine omni ulteriori poenitentia recipiendos esse, siquidem sufficeret poenitentia illa, quam sub persecutionis procella sponte subierant; sacrificatoribus vero integram poeuitentiam peragendam decrevit, ita tamen, ut ipsis in discrimine vitae absolutio concederetur233). Justissimam hanc Cypriani constitutionem tum lapsi, tum etiam Martyres nonnulli , ac Confessores tam aegre tulerunt, ut Lucianus cou1- fessor a S. Cypriano acriter correptus, quod nomine'Pauli martyris jam fatis functi pacem lapsis dederit , scripta ad Cyprianum epistola omnem fere communionem ecclesiasticam abruperit 234). Ceterum S. Cyprianus, cunctis dispositionibus 232) S. Cyprianus epist. 15. 17. 21. 13. Eusebius II. E. L. VI. c. 42. Dodwellus dissert. Cyprian. Vili. Segni. Engelbert Klüpfel dissert. • de libellis Manyi. Fnburgi 1777. 8. 233) Fleury L. VI H. E. §. 42. seq. 234) S. Cyprianus epist. 22. p, 31. item libr. de lapsis p. 187. Natalis Alexand. H. E. secui. Ili. dissert. 3. p. 027. 33* *