Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
440 xerunt 147). 6) morum regulas rigidissimas praescripserunt vc- lut a Christo sancitas, quas ad tria capita reduxerunt, nempe ad signaculum oris, manuum , et sinus. Ad signaculum oris spectabat abstinere ab omni blasphemia, vino, et carnibus; ad signaculum manuum vero abstinere ab animalium nece , stirpium laceratione, et ab omni labore, vitaraque in summa paupertate et contemplatione transigere; ad signaculum denique sinus reterebatur in castitate vivere , et matrimonium vitare , l48). Cum vero haec disciplinae severitas multis Manicheorum gravis esse videretur, Manes eos in duos ordines divisit, electorum nempe seu perfectorum (jeXsioi) et auditorum (xcntj/ovfievei,') iliisque severam et tristem vitae regulam praescripsit, his vero communem vitae rationem sequi indulsit l49). Manes porro speciem quamdam hierarchiáé imitatus ex electis sectae suae duodecim magistros Apostolorum ad instar segregavit, quibus unum praefecit, qui ipsum Jesum Christum repraesentabat. Post hos constituit septvaginta duos episcopos , qui presbyteros et diaconos J5°) aeque ex numero electorum creabant. Cultus denique eorum valde simplex erat, cum nec aedes sacras, nec altaria, aut imagines, nec ceremonias ullas haberent; preces suas more Orientalium facie ad solem versa absolvebant, hymnis Deum , solem lunam, praeciposque Aeones colebant 15r). Manetis libros legebant, et magistrorum exhortationes attentis excipiebant auribus* Die solis jejunabant, et quovis anno cum fine Martii festum llemutis seu diei, quo Manes caesus est, solemniter celebrabant i5~), pascha vero admodum pares obibant. Baptismum et S. Coenain Electi velut arcana mysteria conferebant, verum occasione hac multa obscoena et impia commissa fuisse narrat S. Augustinus 15,r). Perversa haec secta verbis rigidam disciplinam 147) S. Augustinus de haeres. 143) S. Augustinus de moribus Mani- chaeor. c. 4(j. p. 13. 149) S. Augustinus de haeres, c 46, p. 13. S. Epiphani us haeres. 06 nunt. 53. 150) P holius L. I. contra Manich. c. 14. Petrus. Sieulus inst. Manich. p. 30. 151) Titus Bostrensis L. II. adv, [Manich,$p, 921. S. Augustinus L. I. de Genes, contra Manich, c 3. n. 6. T, I. 152) S. Augustinus L. 18. contra Faustum c. 5. T. VI. 153) S. Augustinus L, II. do uvoribus Manich. a 18. et alibi.